7 Vulg Rm 7

1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor

quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit

2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi

si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro

si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege

ut non sit adultera si fuerit cum alio viro

4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi

ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit

ut fructificaremus Deo

5cum enim essemus in carne

passiones peccatorum quae per legem erant

operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo

detinebamur

ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae

7quid ergo dicemus

lex peccatum est absit

sed peccatum non cognovi nisi per legem

nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret

non concupisces

8occasione autem accepta

peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam

sine lege enim peccatum mortuum erat

9ego autem vivebam sine lege aliquando

sed cum venisset mandatum peccatum revixit

10ego autem mortuus sum

et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me

et per illud occidit

12itaque lex quidem sancta

et mandatum sanctum et iustum et bonum

13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit

sed peccatum ut appareat peccatum

per bonum mihi operatum est mortem

ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum

14scimus enim quod lex spiritalis est

ego autem carnalis sum venundatus sub peccato

15quod enim operor non intellego

non enim quod volo hoc ago

sed quod odi illud facio

16si autem quod nolo illud facio

consentio legi quoniam bona

17nunc autem iam non ego operor illud

sed quod habitat in me peccatum

18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea

bonum

nam velle adiacet mihi

perficere autem bonum non invenio

19non enim quod volo bonum hoc facio

sed quod nolo malum hoc ago

20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud

sed quod habitat in me peccatum

21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum

quoniam mihi malum adiacet

22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

23video autem aliam legem in membris meis

repugnantem legi mentis meae

et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis

24infelix ego homo

quis me liberabit de corpore mortis huius

25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum

igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati