15 Vulg I Cor 15

1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis

quod et accepistis in quo et statis

2per quod et salvamini

qua ratione praedicaverim vobis si tenetis

nisi si frustra credidistis

3tradidi enim vobis in primis quod et accepi

quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

4et quia sepultus est

et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

5et quia visus est Cephae et post haec undecim

6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul

ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

9ego enim sum minimus apostolorum

qui non sum dignus vocari apostolus

quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

10gratia autem Dei sum id quod sum

et gratia eius in me vacua non fuit

sed abundantius illis omnibus laboravi

non ego autem sed gratia Dei mecum

11sive enim ego sive illi

sic praedicamus et sic credidistis

12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis

quomodo quidam dicunt in vobis

quoniam resurrectio mortuorum non est

13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

14si autem Christus non resurrexit

inanis est ergo praedicatio nostra

inanis est et fides vestra

15invenimur autem et falsi testes Dei

quoniam testimonium diximus adversus Deum

quod suscitaverit Christum

quem non suscitavit si mortui non resurgunt

16nam si mortui non resurgunt

neque Christus resurrexit

17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra

adhuc enim estis in peccatis vestris

18ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus

miserabiliores sumus omnibus hominibus

20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

21quoniam enim per hominem mors

et per hominem resurrectio mortuorum

22et sicut in Adam omnes moriuntur

ita et in Christo omnes vivificabuntur

23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus

deinde hii qui sunt Christi

in adventu eius

24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri

cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et

virtutem

25oportet autem illum regnare

donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

26novissima autem inimica destruetur mors

omnia enim subiecit sub pedibus eius

cum autem dicat

27omnia subiecta sunt

sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

28cum autem subiecta fuerint illi omnia

tunc ipse Filius subiectus erit

illi qui sibi subiecit

omnia

ut sit Deus omnia in omnibus

29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis

si omnino mortui non resurgunt

ut quid et baptizantur pro illis

30ut quid et nos periclitamur omni hora

31cotidie morior per vestram gloriam fratres

quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi

quid mihi prodest si mortui non resurgunt

manducemus et bibamus cras enim moriemur

33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

34evigilate iuste et nolite

peccare

ignorantiam enim Dei quidam habent

ad reverentiam vobis loquor

35sed dicet aliquis

quomodo resurgunt mortui

quali autem corpore veniunt

36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas

sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

38Deus autem dat illi corpus sicut voluit

et unicuique seminum proprium corpus

39non omnis caro eadem caro

sed alia hominum alia pecorum

alia caro volucrum alia autem piscium

40et corpora caelestia et corpora terrestria

sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

41alia claritas solis alia claritas lunae

et alia claritas stellarum

stella enim ab stella differt in claritate

42sic et resurrectio mortuorum

seminatur in corruptione surgit in incorruptione

43seminatur in ignobilitate surgit in gloria

seminatur in infirmitate surgit in virtute

44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale

si est corpus animale est et spiritale

sic et scriptum est

45factus est primus homo Adam in animam viventem

novissimus Adam in spiritum vivificantem

46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est

deinde quod spiritale

47primus homo de terra terrenus

secundus homo de caelo caelestis

48qualis terrenus tales et terreni

et qualis caelestis tales et caelestes

49igitur sicut portavimus imaginem terreni

portemus et imaginem caelestis

50hoc autem dico fratres

quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt

neque corruptio incorruptelam possidebit

51ecce mysterium vobis dico

omnes quidem resurgemus

sed non omnes inmutabimur

52in momento in ictu oculi in novissima tuba

canet enim

et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam

et mortale hoc induere inmortalitatem

54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem

tunc fiet sermo qui scriptus est

absorta est mors in victoria

55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam

per Dominum nostrum Iesum Christum

58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles

abundantes in opere Domini semper

scientes quod labor vester non est inanis in Domino