28 Vulg I Sm 28

1factum est autem in diebus illis

congregaverunt Philisthim agmina sua

ut praepararentur ad bellum contra Israhel

dixitque Achis ad David

sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui

2dixitque David ad Achis

nunc scies quae facturus est servus tuus

et ait Achis ad David

et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

3Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel

et sepelierunt eum in Rama urbe sua

et Saul abstulit magos et ariolos de terra

4congregatique sunt Philisthim

et venerunt et castrametati sunt in Sunam

congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe

5et vidit Saul castra Philisthim et timuit

et expavit cor eius nimis

6consuluitque Dominum et non respondit ei

neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas

7dixitque Saul servis suis

quaerite mihi mulierem habentem pythonem

et vadam ad eam et sciscitabor per illam

et dixerunt servi eius ad eum

est mulier habens pythonem in Aendor

8mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis

abiit ipse et duo viri cum eo

veneruntque ad mulierem nocte

et ait divina mihi in pythone

et suscita mihi quem dixero tibi

9et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul

et quomodo eraserit magos et ariolos de terra

quare ergo insidiaris animae meae ut occidar

10et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus

quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem

11dixitque ei mulier quem suscitabo tibi

qui ait Samuhelem suscita mihi

12cum autem vidisset mulier Samuhelem

exclamavit voce magna et dixit ad Saul

quare inposuisti mihi tu es enim Saul

13dixitque ei rex noli timere quid vidisti

et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

14dixitque ei qualis est forma eius

quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio

intellexit Saul quod Samuhel esset

et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit

15dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer

et ait Saul coartor nimis

siquidem Philisthim pugnant adversum me

et Deus recessit a me et exaudire me noluit

neque in manu prophetarum neque per somnia

vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

16et ait Samuhel quid interrogas me

cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum

17faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in

manu mea

et scindet regnum de manu tua

et dabit illud proximo tuo David

18quia non oboedisti voci Domini

neque fecisti iram furoris eius in Amalech

idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie

19et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu

Philisthim

cras autem tu et filii tui mecum eritis

sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim

20statimque Saul cecidit porrectus in terram

extimuerat enim verba Samuhel

et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa

21ingressa est itaque mulier ad Saul et ait

conturbatus enim erat valde

dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae

et posui animam meam in manu mea

et audivi sermones tuos quos locutus es ad me

22nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae

ut ponam coram te buccellam panis

et comedens convalescas

ut possis iter facere

23qui rennuit et ait non comedam

coegerunt autem eum servi sui et mulier

et tandem audita voce eorum

surrexit de terra et sedit super lectum

24mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo

et festinavit et occidit eum

tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma

25et posuit ante Saul et ante servos eius

qui cum comedissent surrexerunt

et ambulaverunt per totam noctem illam