44 Tac. ann. 14, 44

Libet argumenta conquirere in eo quod sapientioribus deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum haberemus, creditisne servum interficiendi domini animum sumpsisse ut non vox minax excideret, nihil per temeritatem proloqueretur? sane consilium occultavit, telum inter ignaros paravit: num excubias transire, cubiculi foris recludere, lumen inferre, caedem patrare poterat omnibus nesciis? multa sceleris indicia praeveniunt: servi si prodant possumus singuli inter pluris, tuti inter anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentis agere. suspecta maioribus nostris fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum quod contra singulos utilitate publica rependitur.“