74 Sen. epist. 74

Seneca Lucilio suo salutem

1Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.

Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est? Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit; qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.intra se est felix Hense; intra se felix VPb; intra se felix est later MSS. 2Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis. Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae. Non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor vexet. 3Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens. Nihil enim est, unde non subeat. Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur. 4Occurrent acti in exilium et evoluti bonis. Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes. Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse. 5Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est, nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur. 6Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit; una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse. Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat. 7Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa. Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt. Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.

Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare. Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit; circa praemium rixa est. 8Idem in his evenit, quae fortuna desuper iactat: aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem,modo in hanc partem VPb omit. The words are found in certain inferior MSS. modo in illam respicimus. Nimis tarde nobis mitti videntur, quae cupiditates nostras inritant, ad paucos perventum, expectata omnibus. 9Ire obviam cadentibus cupimus. Gaudemus, si quid invasimus, invadendiqueinvadendique later MSS.; invidendique V; invidentique P. aliquos spes vana delusit; vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut destituti fallimur.aut destituti fallimur Buecheler; aut de fraudamur aut fallimur V; aut de. aut fallimus P; aut inde fallimur b. Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant. 10Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet, quod honestum est. Nam si ullum aliud esse existimat, primum male de providentia indicit, quia multa incommoda iustis viris accidunt et quia, quicquid nobis dedit, breve est et exiguum, si compares mundi totius aevo. 11Ex hac deploratione nascitur, ut ingrati divinorum interpretes simus; querimur, quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde est, quod nec vivere nec mori volumus; vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat omne consilium nec inplere nos ulla felicitas potest. Causa autem est, quod non pervenimus ad illud bonum inmensum et insuperabile, ubi necesse est resistat voluntas nostra, quia ultra summumsummum later MSS.: summam VPb. non est locus. 12Quaeris, quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia. Nihil non illi magnum est, quod satis.

Ab hoc discede iudicio; non pietas constabit, non fides. Multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis, quae mala vocantur; multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis. 13Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximispro maximis later MSS.; proximis VPb. volgus optat; perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem,laborem later MSS.; labor VPb. si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus. 14Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt, quae vocantur, aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae parata nobis sunt, non habet in usu deus. Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. Ergo aut nonnon added by Hense. incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt. 15Adice, quod multa, quae bona videri volunt, animalibus quam homini pleniora contingunt. Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque fatigantur, virium illis maior est et aequabilior firmitas. Sequitur, ut multo feliciora sint homine. Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt. Fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili sine ullo pudoris aut paenitentiae metu. 16Considera tu itaque, an id bonum vocandum sit, quo deus ab homine vincitur. Summum bonum in animo contineamus; obsolescit, si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda; bona illa sunt vera, quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem autaut later MSS.; ac VPb. minui. 17Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est. Itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes; et sint apud nos, sed ita, ut meminerimus extra nos esse. Etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se adtollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non fecit? 18Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant. 19Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget. Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit. Adversus hos casus muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est; intus instruamur. Si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest. 20Quod sit hoc instrumentum, scire desideras? Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa, quibus laedi videtur, ad conservationemconservationem later MSS.; conversationem VPb. universi pertinere et ex iis esse, quae cursum mundi officiumque consummant. Placeat homini, quicquid deo placuit; ob hoc ipsum sese added by Ed. Rom. suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit. 21Ama rationem! Huius te amor contra durissima armabit. Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit. Quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit. 22"Nihil agitis,“ inquit,quod negatis ullumullum later MSS.; unum Vpb. esse aliud honesto bonum; non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et inmunes. Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos; horum pericula non potestis spectare securi. Perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus.“ 23Quid adversus hos pro nobis responderi soleat, ponam; deinde tunc adiciam, quid praeterea respondendum putem.

Alia condicio est in iis, quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt; tamquam bona valitudo vitiata in malam transfertur; acies oculorum exstincta caecitate nos adficitofficit later MSS.; adfecit VPb.; non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. Hoc non est periculum in iis, quae paulo ante rettulimus. Quare? Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit. 24Deinde non amicorum illicillic Buecheler; illis VPb. aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus. 25Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit; sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat,abeat later MSS.; habitat Pb; haebetaet V; habetat M1. si fons, ex quo Auxerat, salvus est? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adiectioadiectio Madvig; adiecto V; alecto P; allecto b. amicorumamicorum later MSS.; amico VPb. sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquidquidquid Gertz; quid VP; qui b. abscesserit. 26Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?" Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit. 27Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam. Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge; aeque honesta est. 28Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis. Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humilehumile Haase; humilem VPb. subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit. 29Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa. Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est. Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici. 30Sequitur illud, quod me responsurum esse dicebam. Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum. Eodem enim animo fert illorum mortem, quo suam expectat. Non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim convenientia constat; omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt. Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur. Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia. Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat. 31Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur.“ Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat. Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte. 32Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquodaliquod later MSS.; aliquid VPb. timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur. 33Quemadmodum in corporibus insidentis languorisinsidentis languoris Hense; insignis tangore or insigni languore MSS. signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens; sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur. Praesumit illa et ante tempus cadit.

Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere? 34Quas optimum est differre, si discutere non possit. Vis scire futuro neminem debere torqueri? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit; eodem modo fit, ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent. Fit quae praeterierunt et quae futura sunt, absunt; neutra sentimus.sentimus later MSS.; sentiamus Pb; sentiam V. Non est autem nisi ex eo, quod sentias, dolor. VALE.