23 Sen. epist. 23
Seneca Lucilio suo salutem
1Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris? Ne gaudeas vanis. Fundamentum hoc esse dixi; culmen est. 2Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit; sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint. 3Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere.
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci; nascitur, simodo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet. Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus. 4Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo; numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris. 5Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret. Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus. 6Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem: dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent, quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio, ad verum bonum specta et de tuo gaude. Quid est autem hoc „de tuo“? Te ipso et tui optima parte. Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam; vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras. Ita dico: in praecipiti voluptas ad dolorem vergit, nisi modum tenuit.
Modum autem tenere in eo difficile est, quod bonum esse credideris. Veri boni aviditas tuta est. 7Quid sit istud, interrogas, aut unde subeat? Dicam: ex bona conscientia, ex honestis consiliis, ex rectis actionibus, ex contemptu fortuitorum, ex placido vitae et continuo tenore unam prementis viam. Nam illi, qui ex aliis propositis in alia transibunt aut ne transibunt quidem, sed casu quodam transmittuntur, quomodo habere quicquam certum mansurumve possunt suspensi et vagi? 8Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant, ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur. Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit. Ideo constituendum est, quid velimus, et in eo perseverandum. 9Hic est locus solvendi aeris alieni. Possum enim tibi vocem Epicuri tui reddere et hanc epistulam liberare: „Molestum est semper vitam incohare.“ Aut si hoc modo magis sensus potest exprimi: „Male vivunt, qui semper vivere incipiunt.“ 10„Quare?“ inquis, desiderat enim explanationem ista vox. Quia semper illis inperfecta vita est. Non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere. Id agendum est, ut satis vixerimus. Nemo hoc putat, qui orditur cum maxime vitam. 11Non est quod existimes paucos esse hos; propemodum omnes sunt. Quidam vero tunc incipiunt, cum desinendum est. Si hoc iudicas mirum, adiciam quod magis admireris: quidam ante vivere desierunt quam inciperent. VALE.