96 Sen. epist. 96

Seneca Lucilio suo salutem

1Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non feram me, quo die aliquid ferre non potero.

Male valeo; pars fati est. Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri. Hoc parum est; debuit fieri. 2Decernuntur ista, non accidunt. Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego; in omnibus, quae adversa videntur et dura, sic formatus sum: non pareo deo, sed adsentior. Ex animo illum, non quia necesse est, sequor. Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu. Nullum tributum invitus conferam. Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt; horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec petieris. 3Vesicaevesicae later MSS.; vesica BA. te dolor inquietavit, epistulae veneruntvenerunt von Ian; vero erunt BA. parum dulces, detrimenta continua, propiuspropius later MSS.; propitius BA. accedam, de capite timuisti. Quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia. 4Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus.“ Tam effeminata vox virum dedecet. Videris, quemadmodum hoc votum meum excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: neque di neque deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat. 5Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris.

Atqui vivere, Lucili, militare est. Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum; isti, quos putidaputida later MSS.; putica BA. quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa. Vale. THE EPISTLES OF SENECA