92 Sen. epist. 92

Seneca Lucilio suo salutem

1Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.refert a later MS. and Madvig; perfert BA. Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quiaquia later MSS.; quae BA. ex illa est. 2Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securossecuros later MSS.; servitus BA. servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunamfortunam Buecheler; fortuna BA. aut quis se prudens ob aliena miratur? 3Quid est beata vita? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat. 4Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta.honesta Hense; non est BA. Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere? 5Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die nondie non Erasmus; zenon BA. esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum? 6Si non es sola honestatehonestate later MSS.; honesta B1A. contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitamad hanc vitam Buecheler; magno vitam B; magnevitam A. facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est? 7Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribuscoloribus later MSS.; caloribus BA. sonisquesonisque Windhaus; souis or solis MSS. constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum. 8Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervemet enervem Rossbach; inenervem BA. et abiectam. 9Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summumqenerosissimi summum Buecheler; generosissimum (or -i) MSS. bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac maleac male Schweighaeuser; animalis BA. congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla

Prima hominis facies et pulchro pectore virgo

Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix

Delphinum caudas utero commissa luporum.

Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis! 10Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.incesta Gruter; infesta BA.Quid ergo?“ inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio,vacatio later MSS.; vagatio BA. non petes illas?" 11Quidni petam? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum? Hoc unum, bene eligi. Nam cumcum omitted in A and supplied by a late hand in B. Buecheler suggests nam vestem qualem decet cum. sumo. vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum. 12Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundummundum later MSS.; mundus BA. et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur. 13Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa. 14"Est quidem,“ inquit,sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate.“ 15Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse. Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beatoa beato later MSS.; beato BA. ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat? In summo deficit clivo? 16Commoda sunt in vitain vita later MSS.; invida BA. et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui. 17Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur.Sed quaedam,“ inquit,soli quoque opstant.“ At sol integer estat sol integer est Buecheler; ipsamasole integra est BA. A §5. etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat. 18Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula. 19Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororumtororum Capps; horum MSS.; ceterorum Buecheler; nervorum Kronenberg. sanitas firmitasque. 20Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medioin medio later MSS.; medio BA relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferenditransferendi later MSS.; transiendi BA. statum, ne interpellandi quidem optimum. 21" Frigidum,“ inquit,aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser.“ Volo hanc contra nos positam imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum. Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est. 22Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum. Huic adicio caecitatem; non fit miser. Adicio debilitatem; non fit miser. Adicio dolores continuos et graves; miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt. 23Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum. Quare enim qui labi coepit,qui labi coepit Muretus; qui illa coepit BA. alicubi subsistat? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo. Quidni non possit beata vita rescindi? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est. 24" Quid ergo?“ inquit,sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est. Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.ne beatius quidem later MSS.; ne beatus quidem BA. Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones. Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat. 25Quid est in virtute praecipuum? Futuro non indigere nec dies suos computare; in quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia. Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimurmetimur later MSS.; mentimur BA. et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicerebeatus sum“? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est. „Beatissimum,“ inquit,hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris. 26Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quomquom O. Rossbach; cum BA. aput eos quoque reperiantur,reperiantur later MSS.; aperiantur BA. aput quos voluptas imperavit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles. Non video enim, quomodo non in infimumnon in infimum vulg.; non in imum Buecheler; non infirmum BA. agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat. 27"Dis,“ inquit,inmortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo. Accedimus ad illa, non pervenimus.“ Ratio vero dis hominibusque communis est; haec in illis consummata est, in nobis consummabilis. 28Sed ad desperationem nos vitia nostra perducunt; nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, bonam valitudinem et non foedum aspectum corporis et habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium. 29Per hanc potest non paenitenda agi vita, atagi vita at Buecheler; agitavit BA. inperfecto viro huic malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad prava. Illa apparens malitia et exagitataapparens malitia et exagitata Buecheler; aitarens malitia et ea agitata BA. abestA and B give de bono after abest; in B the words are added at the end of the line.; non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur. Cuicumque autem deest aliquid ad bonum, malus est. Sed Si cui virtus animusque in corpore praesens, hic deos aequat, illo tendit originis suae memor 30Nemo inprobe eo conatur ascendere, unde descenderat. Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est? Totum hoc, quo continemur, et unum est et deus; et socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum formatus est, ut paria dis vellet. Et si utatur suis viribus ac se in spatium suum extendat, non aliena viavia Schweighaeuser; vita BA. ad summa nititur. 31Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore,ab hoc aestimat splendore Rubenius; ad hoc aestimat splendorem BA. quo inperitoruminperitorum cod. Velz.; inperitior B; inpericior A. verberant oculos, sed a vetere caeno,a vetere caeno Rubenius; avertero caelo BA. ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.

Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam. 32Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis occidentisque terminis finiatfiniat. later MSS.: fiat BA. deorumque ritu cuncta possideat.possideat later MSS. possideant BA. cum opibus suis divites superne despiciat. quorum nemo tam suo laetus est quid cristis alieno. 33Cum se in hanc sublimitatem edit. corporis quoque utut Buecheler: vel or velut BA. oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit. Nemo liber est, qui corpori servit. Nam ut alios dominos, quos nimia pro illo sollicitudo invenit; transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est. 34Ab hoc modo aequo animo exit, modo nihilo prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sic exitus quaerit. Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem. quo receptaculum suum conferatur. ignis illud exurat an lapis includatAfter illud Rossbach reads exurat an lapis excludat an terra. etc.; illud excludat an terra BA: exural (for excludat) later MSS. an terra conterat an ferae distrahant. non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Utrum proiectum aves differant. an consumatur Canibus data praeda marinis.praeda Latinis Vergil quid ad illum, qui nullus estqui nullus est Hense: qui nullus BA.? 35Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullasest, non timet ullas Buecheler; est timet ullus BA. est timet ullas BA. post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conferret, inquit, me nec uncus nec proiecti ai contumeliam cadaveris laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo. nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset, rerum natura prospexit.prospexit Buecheler; prospicit BA. Quem saevitia proiecerit, die; condet.condet later MSS: condit BA. Diserte Maecenas ait:

Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos.

Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, ruri illud secundis discinxisset.secundis discinxisset later MSS; secundis cinxisset BA. VALE.