85 Sall. Iug. 85

1»Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industries supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur: 2nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. 3neque me fallit, quantum cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est. 4ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. 5et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque faverequippe mea bene facta rei publicae procedunt – , nobilitatem locum invadundi quaerere. 6quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. 7ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam. 8quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. 9illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit. 10Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. 11ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. 12atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est. 13conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. 14nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. 15quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum. 16ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese liberos quam optumos voluisse? 17quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. 18invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. 19verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. 20ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. 21atque etiam, quod apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. 22quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. 23et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. 24huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. 25nunc videte, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines hon habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. 26Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere velint, abunde illis facundam et conpositam orationem fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: 27quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. 28sed quoniam vostra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maxumum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit. 29non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices advorso corpore. 30hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurumis laboribus et periculis quaesivi. 31non sunt conposita verba mea: parvi id facio. 32ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant, neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. 33at illa multo optuma rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. 34his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam. 35hoc est utile, hoc civile imperium. namque quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse. 36haec atque alia talia maiores vostri faciundo seque remque publicam celebravere. 37quis nobilitas freta, ipse dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito sed quasi debitos a vobis repetit. 38ceterum homines superbissumi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. 39sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquom quam vilicum habeo. 40quae mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. 41quin ergo, quod iuvat, quod carum aestumant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt. 42verum non ita est. nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum eunt. 43ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt. 44Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. 45primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix, 46nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est. 47quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. 48et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. 49etenim nemo ignavia inmortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. 50plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto