1 Sall. Cat. 1

1Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. 2Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. 3Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. 4Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.

5Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. 6Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. 7Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.