Argumentum et Personae Plaut. Mil. argumentum
Personae
Pyrgopolynices miles
Artotrogus parasitus
Palaestrio servus
Periplectomenus senex
Sceledrus servus
Philocomasium mulier
Pleusicles adulescens
Lucrio puer
Acroteleutium meretrix
Milphidippa ancilla
Puer
Cario cocus
Scaena Ephesi
Argumentum I
Meretrícem Athenis Éphesum miles ávehit.
Id dúm ero amanti séruos nuntiáre volt
Legáto pergere, cáputst ipsus ín mari
Et éidem illi míliti donó datust.
Suum arcéssit servos dóminum Athenis ét forat
Geminís conmunem scíte parietem aédibus,
Licéret ut clam cónvenire amántibus.
Obérrans custos hós videt de tégulis,
Ridículis autem, quási sit alia, lúditur.
Itémque inpellit mílitem Palaéstrio
Omíssam faciat cóncubinam, quándo ei
Senís vicini cúpiat uxor núbere.
Ultro ábeat orat, dónat multa. ipse ín domo
Senís prehensus poénas pro moeché luit.
Argumentum II
Meretrícem ingenuam déperibat mutuo
Athéniensis iúvenis; Naupactum is domo
legátus abiit. míles in eandem íncidit,
depórtat Ephesum invítam. servos Áttici,
ut núntiaret dómino factum, návigat;
capitúr, donatur ílli captus míliti.
ad erum, út veniret Éphesum, scribit. ádvolat
aduléscens, atque in próxumo devórtitur
apud hóspitem patérnum. medium párietem
perfódit servos, cónmeatus clánculum
qua fóret amantum: géminam fingit múlieris
sorórem adesse. móx ei dominus aédium
suám cluentam sóllicatandum ad mílitem
subórnat. capitur ílle, sperat núptias,
dimíttit concubínam et moechus vápulat.