Scaena 2 Plaut. Merc. 842–956

Eutychus · Charinus

Eut. 842Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus,

spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago.

ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat?

845domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi,

vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum;

eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi,

iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam

solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam.

850date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam.

Char. Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam;

egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger,

egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio,

egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es.

855nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis,

eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.

Eut. Cogito quonam égo illum curram quaeritatum. Char. Certa res

me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium;

neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare,

860nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem;

imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;

non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius

prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero.

Eut. Nescio quóia vox ad aures mi advolavit. Char. Invoco

865vos, Lares viales, ut me bene tutetis. Eut. Iuppiter,

estne illic Charinus? Char. Cives, bene valete. Eut. Ilico

sta, Charine. Char. Qui me revocat? Eut. Spes, Salus, Victoria.

Char. Quid me voltis? Eut. Ire tecum. Char. Alium comitem quaerite,

non amittunt hi me comites qui tenent. Eut. Qui sunt ei?

Char. 870Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.

Eut. Repudia istos comites atque hoc respice et revortere.

Char. Siquidem mecum fabulari vis, subsequere. Eut. Sta ilico.

Char. Male facis, properantem qui me commorare. sol abit.

Eut. Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius:

875huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam:

hic favonius serenust, istic auster imbricus;

hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet.

recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides,

nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram,

880caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent?

Char. Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc. Eut. Sapis.

o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem,

porge bracchium. Char. Prehende. iam tenes? Eut. Teneo. Char. Tene.

Eut. Quo nunc ibas? Char. Exulatum. Eut. Quid ibi faceres? Char. Quod miser.

Eut. 885Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies.

maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas

sta ilico, amicus aduenio multum beneuolens.

tuam amicamChar. Quid eam? Eut. Ubi sit ego scio. Char. Tune, obsecro?

Eut. Sanam et salvam. Char. Ubi eam salvam? Eut. Ego scio. Char. Ego me mavelim.

Eut. 890Potin ut animo sis tranquillo? Char. Quid si mi animus fluctuat?

Eut. Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time.

Char. Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris.

quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia.

Eut. Non longe hinc abest a nobis. Char. Quin ergo commostras, si vides?†

Eut. 895Non video hercle nunc, sed vidi modo. Char. Quin égo videam facis?

Eut. Faciam. Char. Longum istuc amantist. Eut. Etiam metuis? omnia

commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est

qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet.

Char. Non curo istunc, de illa quaero. Eut. De illa ergo ego dico tibi.

900sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem.

Char. Dic igitur, ubi illa est? Eut. In nostris aedibus. Char. Aedis probas,

si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro.

sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias?

Eut. Egomet vidi. Char. Quis eam adduxit ad vos? Eut. Ut inique rogas.

906quid tua refert, qui cum istac venerit? Char. Dum istic siet.

905vera dicis? Eut. Nil, Charine, te quidem quicquam pudet;

907est profecto. Char. Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi.

Eut. Quid si optabo? Char. Deos orato ut eius faciant copiam.

Eut. Derides. Char. Servata res est demum, si illam videro.

910sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras

exite illinc, pallium mi ecferte. Eut. Em, nunc tu mihi places.

Char. Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico,

ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar.

Eut. Non mihi credis? Char. Omnia equidem credo quae dicis mihi.

915sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? Eut. Paulisper mane.

Char. Quid, manebo? Eut. Tempus non est intro eundi. Char. Enicas.

Eut. Non opus est, inquam, nunc intro te ire. Char. Responde mihi,

qua causa? Eut. Operae non est. Char. Cur? Eut. Quia non est illi commodum.

Char. Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo?

920omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior,

qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo.

Eut. Mane parumper atque haec audi. Char. Cape sis, puere, hoc pallium.

Eut. Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi

ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest:

925suspicatur illam amicam esse illi. Char. Sonam sustuli.

Eut. Eam rem nunc exquirit intus. Char. Iam machaerast in manu.

Eut. Nam si eo ted intro ducamChar. Tollo ampullam atque hinc eo.

Eut. Mane, mane, Charine. Char. Erras, me decipere haud potes.

Eut. Neque edepol volo. Char. Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis?

Eut. 930Non sino. Char. Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius.

iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas.

Eut. Sanus non es. Char. Quin, pedes, vos in curriculum conicitis

in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat?

Eut. Stultus es, noli istuc quaeso dicere. Char. Certum exsequist,

935operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. Eut. Quin domist.

Char. Nam hic quod dixit, id mentitust. Eut. Vera dixi equidem tibi.

Char. Iam Cyprum veni. Eut. Quin sequere, ut illam videas quam expetis.

Char. Percontatus non inveni. Eut. Matris iam iram neglego.

Char. Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem;

940video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim,

rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit.

Eut. Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas?

Char. Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas.

Eut. Nil mentitust. Char. Sed de amica se indaudivisse autumat,

945hic Athenis esse. Eut. Calchas iste quidem Zacynthiust.

Char. Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi,

iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche:

ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater?

bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi.

950sic decet, sic fieri oportet. Eut.Eloque ni somnias.

hic homo non sanust. Char. Medicari amicus quin properas mihi?

Eut. Sequere sis. Char. Sequor. Eut. Clementer quaeso, calces deteris.

audin tu? Char. Iam dudum audivi. Eut. Pacem componi volo

meo patri cum matre: nam nunc est irataChar. I modo.

Eut. 955Propter istanc. Char. I modo. Eut. Ergo cura. Char. Quin tu ergo i modo.

tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.