Scaena 4 Plaut. Merc. 469–498

Charinus · Eutychus

Char. 469Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas

470fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor.

cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni?

certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo,

quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere.

Eut. Mane, mane obsecro, Charine. Char. Quis me revocat? Eut. Eutychus,

475tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus.

Char. Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. Eut. Scio;

omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio.

Char. Quid id est quod scis? Eut. Tuos pater volt vendereChar. Omnem rem tenes.

Eut. Tuam amicam. Char. Nimium multum scis. Eut. Tuis ingratiis.

Char. 480Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam?

Eut. Tute heri ipsus mihi narrasti. Char. Satin ut oblitus fui,

tibi me narravisse? Eut. Hau mirumst factum. Char. Te nunc consulo.

responde: quo leto censes me ut peream potissimum?

Eut. Non taces? cave tu istuc dixis. Char. Quid vis me igitur dicere?

Eut. 485Vin patri sublinere pulchre me os tuo? Char. Sane volo.

Eut. Visne eam ad portumChar. Qui potius quam voles? Eut. Atque eximam

mulierem pretio? Char. Qui potius quam auro expendas? Eut. Unde erit?

Char. Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit.

Eut. Sanun es? Char. Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam.

Eut. 490Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? Char. Auctarium

adicito vel mille nummum plus quam poscet. Eut. Iam tace.

sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater?

Char. Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas.

Eut. Iam istucaliquid fietmetuo. Char. Quin taces? Eut. Muto imperas.

Char. 495Satin istuc mandatumst? Eut. Potin ut aliud cures? Char. Non potest.

Eut. Bene vale. Char. Non edepol possum prius quam tu ad me redieris.

Eut. Melius sanus sis. Char. Vale, vince ét me serva. Eut. Ego fecero.

domi maneto me. Char. Ergo actutum face cum praeda recipias.