Scaena 3 Plaut. Merc. 335–468
Charinus · Demipho
Char. 335Homó me misérior nullúst aeque, opínor,
neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna;
satin quídquid est, quam rem agere óccepi,
proprium nequit mihi evenire quod cupio?
ita míhi mala res aliqua óbicitur,
340bonum quaé meum comprimit cónsilium.
míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui,
ratús clam patrém me meúm posse habere:
is rescivit et vidit, et perdidit me;
neque is cum roget quid loquar cogitatumst,
345ita animi decem in pectore incerti certant.
nec quid corde nunc consili capere possim
scio, tantus cum cura meost error animo,
dum servi mei perplacet mihi consilium,
dum rursum haud placet nec pater potis videtur
350induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.
nunc si dico ut res est atque illam mihi me
emisse indico, quem ad modum existumet me?
atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
354, 355scio saevos quam sit, domo doctus. igitur
356hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare.
iam hínc olim invitum domo extrusit ab se,
mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.
úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?
360nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:
muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,
néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.
nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.
Dem. Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius?
365sollicitus mihí nescio qua re videtur. Char. Attatae,
meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater?
Dem. Unde incedis, quid festinas, gnate mi? Char. Recte, pater.
Dem. Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color?
numquid tibi dolet? Char. Nescio quid meo animost aegre, pater.
370poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.
Dem. Per mare ut vectu's, nunc oculi terram mirantur tui.
Char. Magis opinor – Dem. Id est profecto; verum actutum abscesserit.
ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.
Char. Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
Dem. 375Cras agito, perendie agito. Char. Saepe ex te audivi, pater:
rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
Dem. Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
Char. Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides.
Dem. Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat?
380iam nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;
quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
Char. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio
de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
Dem. Quin ego hunc adgredior de illa? Char. Quin ego hinc me amolior?
385eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. Dem. Immo mane;
paucula etiam sciscitare prius volo. Char. Dic quid velis.
Dem. Usquene valuisti? Char. Perpetuo recte, dum quidem illic fui;
verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.
Dem. Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.
390sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?
Char. Advexi. Dem. Quid? ea ut videtur mulier? Char. Non edepol mala.
Dem. Ut moratast? Char. Nullam vidi melius mea sententia.
Dem. Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. Char. Eho an vidisti, pater?
Dem. Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
Char. 395Qui vero? Dem. Quia †non nostra formam habet dignam domo.
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum:
horunc illa nihilum quicquam facere poterit. Char. Admodum.
400ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.
Dem. Ne duas, neve te advexisse dixeris. Char. Di me adiuvant. Dem. Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,
neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
405neque sinam. Char. Qui vero? Dem. Quia illa forma matrem familias
flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,
contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,
vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:
impleantur élegeorum meae fores carbonibus.
410atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae
mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?
Char. Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior.
sed quid illá nunc fiet? Dem. Recte. ego emero matri tuae
ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,
415ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,
neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
Char. Quid si igitur reddatur illi unde empta est? Dem. Minime gentium.
Char. Dixit se redhibere, si non placeat. Dem. Nihil istoc opust:
420litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;
multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,
quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
me tibi illam posse opinor luculente vendere.
Char. 424, 425Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater.
Dem. Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi
ut emerem aut ad istanc faciem. Char. At mihi quidam adulescens, pater,
mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.
Dem. Viginti minis opinor posse me illam vendere.
Char. 430At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae.
Dem. At ego – Char. Quin ego, inquam – Dem. Ah, nescis quid dicturus sum, tace.
tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.
Char. Quo vortisti? Dem. Ad illum qui emit. Char. Ubinamst is homo gentium?
Dem. 434, 435Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas.
Char. Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. Dem. Ibidem mihi
etiam nunc adnutat addam sex minas. Char. Septem mihi.
Dem. Numquam edepol me vincet hodie. Char. Commodis poscit, pater.
Dem. Nequiquam poscit: ego habeo. Char. At illic pollicitust prior.
Dem. 440Nihili facio. Char. Quinquaginta poscit. Dem. Non centum datur.
potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam?
maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
Char. Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
445eius amore. Dem. Multo hercle ille magis senex, si tu scias.
Char. Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior
ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
Dem. Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro. Char. Quid ais? Dem. Quid est?
Char. Non ego illám mancupio accepi. Dem. Sed ille illam accipiet. sine.
Char. 450Non potes tu lege vendere illam. Dem. Ego aliquid videro.
Char. Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio
quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
Dem. Ego scio velle. Char. At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
Dem. Quid id mea refert? Char. Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
Dem. 455Quid ais? Char. Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.
Dem. Prius respondes quam rogo. Char. Prius tú emis quam vendo, pater.
nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
Dem. Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,
sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
460numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.
Char. Certumnest? Dem. Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
ibi venibit. Char. Vin me tecum illo ire? Dem. Nolo. Char. Non places.
Dem. Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
Char. Tu prohibes. Dem. At me incusato: te fecisse sedulo.
465ad portum ne bitas, dico iam tibi. Char. Auscultabitur.
Dem. Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,
sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
ire dudum. me moror quom hic asto. – Char. Nullus sum, occidi.