Scaena 7 Plaut. Men. 990–1049
Senex · Menaechmus · Messenio
Sen. 990Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.
995quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.
ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. Men. Occidi,
quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
1000Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?
Mess. Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
Men. Ecquis suppetias mihi audet ferre? Mess. Ego, ere, audacissime.
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum
1005meum hic in pacato oppido luci deripier in via,
qui liber ad vos venerit.
mittite istunc. Men. Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
Mess. Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
1010numquam te patiar perire, me perirest aequius.
eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite.
Men. Teneo ego huic oculum. Mess. Face ut oculi locus in capite appareat.
1015vos scelesti, vos rapacis, vos praedones. Lorarii Periimus.
obsecro hercle. Mess. Mittite ergo. Men. Quid me vobis tactiost?
pecte pugnis. Mess. Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
1020edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
Men. At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
Mess. Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
Men. Liberem ego te? Mess. Verum, quandoquidem, ere, te servavi. Men. Quid est?
1025adulescens, erras. Mess. Quid, erro? Men. Per Iovem adiuro patrem,
med erum tuom non esse. Mess. Non taces? Men. Non mentior;
nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.
Mess. Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.
Men. Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
Mess. 1030Nempe iubes? Men. Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
Mess. Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.
apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
Men. 1035Minime. Mess. Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi
referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium
cum viatico: id tibí iam huc adferam. Men. Adfer strenue.
Mess. Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane. –
Men. Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
1040alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
…
1041vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
esse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu;
is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet,
1045ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum. –