Scaena 3 Plaut. Men. 524–558
Ancilla · Menaechmus
Anc. 524Menaechme, amare ait te multum Erotium,
525ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas,
atque huc ut addas auri pondo únciam
iubeasque spinter novom reconcinnarier.
Men. Et istúc et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.
Anc. 530Scin quid hoc sit spinter? Men. Nescio, nisi aureum.
Anc. Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
Men. Numquam hercle factum est. Anc. Non meministi, obsecro?
redde igitur spinter, si non meministi. Men. Mane.
535immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi.
Anc. Istuc. Men. Ubi illae armillaé sunt, quas una dedi?
Anc. Numquam dedisti. Men. Nam pol hoc unum dedi.
Anc. Dicam curare? Men. Dicito: curabitur.
539, 540et palla et spinter faxo referantur simul.
Anc. Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
Men. Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.
Anc. 545Da sodes abs te: ego post reddidero tibi.
Men. Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.
Anc. Non habeo. Men. At tu, quando habebis, tum dato.
Anc. Numquid me vis? – Men. Haec me curaturum dicito –
ut quantum possint quique liceant veneant.
550iamne abiit intro? abiit, operuit fores.
di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
555demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat. –