Scaena 2 Plaut. Epid. 337–381

Epidicus · Stratippocles · Chaeribulus

Ep. 337Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.

per hanc cúram quieto tibi licet essehoc quidem iam periit:

ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;

340crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.

pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,

ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,

ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum?

mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,

345erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis.

Str. Quantum hic inest? Ep. Quantum sat est, et plus satis: superfit.

decem minis plus attuli quam tu danistae debes.

dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio.

Str. Nam quid ita? Ep. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.

Str. 350Quid istúc est verbi? Ep. Nil moror vetera et volgata verba;

peratum ductarent: ego follitum ductitabo.

nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,

manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit;

nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur

355inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem

356ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. Str. Euge.

(Ep.) ea iam domist pro filia. Str. Iam teneo. Ep. Nunc cautorem

dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me,

quasique amaret caveat. Str. Haud male. Ep. Iam ípse cautor captust.

360ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit;

is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.

Str. Uno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,

mi adempsit Orcus. Ep. Nunc ego hanc astutiam institui.

deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,

365si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat

pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta

(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi

pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):

ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,

370quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.

Chaer. Vorsutior es quam rota figularis. Ep. Iam ego parabo

aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,

quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur.

eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. Str. Ut parate.

Ep. 375Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam

mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati.

haec scitis iam ut futura sint. abeo.Str. Bene ambulato.

Chaer. Nimis dóctus ille est ad male faciendum. Str. Me equidem certo

servavit consiliis suis. Chaer. Abeamus intro hinc ad me.

Str. 380Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus;

virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.