Scaena 1 Plaut. Curc. 216–250

Cappadox · Palinurus

Capp. 216Migrare certumst iam nunc e fano foras,

quando Aesculapi ita sentio sententiam,

ut qui me nihili faciat nec salvom velit.

valetudo decrescit, adcrescit labor;

220nam iam quasi zona liene cinctus ambulo,

geminos in ventre habere videor filios.

nil metuo nisi ne medius disrumpar miser.

Pal. Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi

atque istam exturbes ex animo aegritudinem.

225paves, parasitus quia non rediit Caria:

adferre argentum credo; nam si non ferat,

tormento non retineri potuit ferreo,

quin reciperet se huc esum ad praesepem suam.

Capp. Quis hic est qui loquitur? Pal. Quoiam vocem ego audio?

Capp. 230Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo

cum collativo ventre atque oculis herbeis?

de forma novi, de colore non queo

novisse. iam iam novi: leno est Cappadox.

congrediar. Capp. Salve, Palinure. Pal. O scelerum caput,

235salveto. quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es.

sed quid tibi est? Capp. Lien enecat, renes dolent,

pulmones distrahuntur, cruciatur iecur,

radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.

Pal. Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.

Capp. 240Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies

perdura, dum intestina exputescunt tibi,

nunc dum salsura sat bonast: si id feceris,

venire poteris intestinis vilius.

Capp. Lien díerectust. Pal. Ambula, id lieni optumumst.

Capp. 245Aufér istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo.

potin cóniecturam facere, si narrem tibi

hac nocte quod ego somniavi dormiens?

Pal. Vah, solus hic homost qui sciat divinitus.

quin coniectores a me consilium petunt:

250quod eis respondi, ea omnes stant sententia.