Scaena 4 Plaut. Aul. 628–660
Euclio · Strobilus
Eucl. 628I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
630ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
Strob. Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
Eucl. Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
Strob. Quid tibi súrrupui? Eucl. Redde huc sis. Strob. Quid tibi vis reddam? Eucl. Rogas?
Strob. 635Nil equidem tibi abstuli. Eucl. At illud quod tibi abstuleras cedo.
ecquid agis? Strob. Quid agám? Eucl. Auferre non potes. Strob. Quid vis tibi?
Eucl. Pone. Strob. Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
Eucl. Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
Strob. Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
640non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi. Eucl. Ostende huc manus.
Strob. Em tibi, ostendi, eccas. Eucl. Video. age ostende etiam tertiam.
Strob. Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi? Eucl. Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere. Strob. Quid fatear tibi?
Eucl. 645Quid abstulisti hinc? Strob. Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli
nive adeo abstulisse vellem. Eucl. Agedum, excutedum pallium.
Strob. Tuo arbitratu. Eucl. Ne inter tunicas habeas. Strob. Tempta qua lubet.
Eucl. Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum óstende huc manum
650dexteram. Strob. Em. Eucl. Nunc laevam ostende. Strob. Quin equidem ambas profero.
Eucl. Iam scrutari mitto. redde huc. Strob. Quid reddam? Eucl. A, nugas agis,
certe habes. Strob. Habeo ego? quid habeo? Eucl. Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde. Strob. Insanis: perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
Eucl. 655Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul?
perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
Strob. Iuppiter te dique perdant. Eucl. Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
660fugin hinc ab oculis? abin an non? Strob. Abeo. Eucl. Cave sis † te videam. –