Scaena 1 Plaut. Amph. 551–632
Amphitruo · Sosia
Amph. 551Age í tu secúndum. Sos. Sequór, subsequór te.
Amph. Scelestissimum te arbitror. Sos. Nam quam ob rem?
Amph. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas. Sos. Eccere, iam tuatim
555facis tu, ut tuis nulla apud te fides sit.
Amph. Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam abscidam. Sos. Tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
560numquam ullo modo me potes deterrere.
Amph. Scelestissime, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc, qui hic ades? Sos. Vera dico.
Amph. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo. Sos. Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Amph. 565Tun me, verbero, audes erum ludificari?
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
Sos. Profecto ut loquor res ita est. Amph. Iuppiter te
570perdat. Sos. Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?
Amph. Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
Sos. Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†
verum haud mentior, resque uti facta dico.
Amph. Homo hic ébrius est, ut opínor.
Sos. 575Útinam ita essem. Amph. Optás quae facta.
Sos. Égone? Amph. Tu istic. úbi bibisti?
576Sos.Nusquam equidem bibi. Amph. Quid hoc sit
hominis? Sos. equidem decies dixi:
577domi ego sum, inquam, écquid audis?
et apud te adsum Sosia idem.
578satin hoc plane, satin diserte,
ere, nunc videor
579tibi locutus esse? Amph. Vah,
580ápage te a me. Sos. Quíd est negoti?
Amph. Péstis te tenet. Sos. Nám quor istuc
dicis? equidem valeo et salvos
sum recte, Amphitruo. Amph. At te ego faciam
hodie proinde ac meritus es,
584aut minus valeas et miser sis,
584bsalvos domum si rediero: iam
585asequere sis, erum qui ludificas
585bdictis delirantibus,
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Sos. 590Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
Amph. Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)
fieri, nunc uti tu et hic sis et domi? id dici volo.
Sos. Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,
595neque tibi istuc mirum … mágis videtur quam mihi.
Amph. Quo modo? Sos. Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,
600edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum –
Amph. Quid igitur? Sos. Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
Amph. Quas, malum, nugás? satin tu sanus es? Sos. Sic sum ut vides.
Amph. 605Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,
postquam a me abiit. Sos. Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
Amph. Quis te verberavit? Sos. Egomet memet, qui nunc sum domi.
Amph. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
Sos. 610Tuos est servos. Amph. Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
Sos. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item
615qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
Amph. Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
Sos. Quin intro ire in aedis numquam licitum est. Amph. Quis te prohibuit?
Sos. Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Amph. Quis istic Sosia est? Sos. Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?
Amph. 620Sed quid ais? num obdormivisti dudum? Sos. Nusquam gentium.
Amph. Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam –
Sos. Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor,
vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
Amph. 625Quis homo? Sos. Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?
Amph. Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
Sos. Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
Amph. Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.
Sos. 630Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;
non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.
Amph. Utinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.