22.Mustela et homo Phaedr. 1, 22

Mustela ab homine prensa cum instantem necem1

Effugere vellet: »Parce, quaeso« inquit »mihi,

Quae tibi molestis muribus purgo domum

Respondit ille: »Faceres si causa mea,

Gratum esset et dedissem veniam supplici.5

Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,

Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,

Noli imputare vanum beneficium mihi

Atque ita locutus improbam leto dedit.

Hoc in se dictum debent illi agnoscere,10

Quorum privata servit utilitas sibi,

Et meritum inane iactant imprudentibus.