579–698 Ov. rem.

Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto!

580Quo fugis? in populo tutior esse potes.

Non tibi secretis (augent secreta furores)

Est opus: auxilio turba futura tibi est.

Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae

Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.

585Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi;

Quae relevet luctus, turba sodalis abest.

Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa,

Nec tenebris vultus flebilis abde tuos.

Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten:

590Hic quoque amicitiae non levis usus erit.

Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae?

Certa necis causa est: incomitata fuit.

Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho

Ire solet fusis barbara turba comis,

595Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor,

Nunc in harenosa lassa iacebat humo.

»Perfide Demophoonsurdas clamabat ad undas,

Ruptaque singultu verba loquentis erant.

Limes erat tenuis longa subnubilus umbra,

600Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes.

Nona terebatur miserae via: »videritinquit,

Et spectat zonam pallida facta suam,

Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet

Et timet, et digitos ad sua colla refert.

605Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses:

Non flesset positis Phyllida silva comis.

Phyllidis exemplo nimium secreta timete,

Laese vir a domina, laesa puella viro.

Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat,

610Inque suae portu paene salutis erat:

Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes,

Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor.

Siquis amas, nec vis, facito contagia vites;

Haec etiam pecori saepe nocere solent.

615Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi,

Multaque corporibus transitione nocent.

In loca nonnumquam siccis arentia glebis

De prope currenti flumine manat aqua:

Manat amor tectus, si non ab amante recedas;

620Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus.

Alter item iam sanus erat; vicinia laesit:

Occursum dominae non tulit ille suae.

Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix,

Successumque artes non habuere meae.

625Proximus a tectis ignis defenditur aegre;

Utile finitimis abstinuisse locis.

Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam,

Te ferat, officium neve colatur idem.

Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem?

630Alter, si possis, orbis habendus erit.

Non facile esuriens posita retinebere mensa,

Et multam saliens incitat unda sitim.

Non facile est taurum visa retinere iuvenca,

Fortis equus visae semper adhinnit equae.

635Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas,

Non ipsam satis est deseruisse tibi.

Et soror et mater valeant et conscia nutrix,

Et quisquis dominae pars erit ulla tuae.

Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum

640Suppliciter dominae nomine dicat »ave

Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis;

Perfer! erit lucro lingua retenta tuo.

Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris,

Deque tua domina multa querenda refers,

645Parce queri; melius sic ulciscere tacendo,

Ut desideriis effluat illa tuis.

Et malim taceas quam te desisse loquaris:

Qui nimium multis »non amo« dicit, amat.

Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis

650Quam subito; lente desine, tutus eris.

Flumine perpetuo torrens solet altior ire:

Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.

Fallat, et in tenues evanidus exeat auras,

Perque gradus molles emoriatur amor.

655Sed modo dilectam scelus est odisse puellam:

Exitus ingeniis convenit iste feris.

Non curare sat est: odio qui finit amorem,

Aut amat, aut aegre desinet esse miser.

Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes;

660Non illas lites Appias ipsa probat.

Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas

Incidit, admonitu liber aberrat amor.

Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:

Horrebant saevis omnia verba minis.

665Iamque vadaturus »lectica prodeat« inquit;

Prodierat: visa coniuge mutus erat.

Et manus et manibus duplices cecidere tabellae,

Venit in amplexus, atque »ita vincis« ait.

Tutius est aptumque magis discedere pace,

670Nec petere a thalamis litigiosa fora.

Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto:

Esse solent magno damna minora bono.

Quod si vos aliquis casus conducet in unum,

Mente memor tota quae damus arma, tene.

675Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna:

Vincenda est telo Penthesilea tuo.

Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti,

Nunc subeant mediis inrita verba deis.

Nec compone comas, quia sis venturus ad illam,

680Nec toga sit laxo conspicienda sinu.

Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae;

Iam facito e multis una sit illa tibi.

Sed quid praecipue nostris conatibus obstet

Eloquar, exemplo quemque docente suo.

685Desinimus tarde, quia nos speramus amari:

Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.

At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)

Crede, nec aeternos pondus habere deos.

Neve puellarum lacrimis moveare, caveto:

690Ut flerent, oculos erudiere suos.

Artibus innumeris mens oppugnatur amantum,

Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis.

Nec causas aperi, quare divortia malis:

Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole.

695Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis,

Ut melior causa causa sit illa tua.

Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae

Probra, satisfieri postulat ille sibi.