Iason et Medea. Ov. met. 7, 1–158

Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,

perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam

Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati

virgineas volucres miseri senis ore fugarant,

5multaque perpessi claro sub Iasone tandem

contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt

lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,

concipit interea validos Aeetias ignes

10et luctata diu, postquam ratione furorem

vincere non poterat, »frustra, Medea, repugnas:

nescio quis deus obstat« ait »mirumque, nisi hoc est,

aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.

Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?

15Sunt quoque dura nimis! Cur, quem modo denique vidi,

ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?

Excute virgineo conceptas pectore flammas,

si potes, infelix. Si possem, sanior essem;

sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,

20mens aliud suadet: video meliora proboque,

deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,

ureris et thalamos alieni concipis orbis?

Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille

occidat, in dis est; vivat tamen! idque precari

25vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?

Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas

et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,

ore movere potest? Certe mea pectora movit.

At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore

30concurretque suae segeti, tellure creatis

hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.

Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.

Cur non et specto pereuntem oculosque videndo

35conscelero? Cur non tauros exhortor in illum

terrigenasque feros insopitumque draconem?

Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,

sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,

atque ope nescio quis servabitur advena nostra,

40ut per me sospes sine me det lintea ventis

virque sit alterius, poenae Medea relinquar?

Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,

occidat ingratus! Sed non is vultus in illo,

non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,

45ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes

esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem

pelle moram: tibi se semper debebit Iason,

te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas

50servatrix urbes matrum celebrabere turba.

Ergo ego germanam fratremque patremque deosque

et natale solum ventis ablata relinquam?

Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,

frater adhuc infans. Stant mecum vota sororis,

55maximus intra me deus est. Non magna relinquam,

magna sequar: titulum servatae pubis Achivae

notitiamque loci melioris et oppida, quorum

hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,

quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,

60Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix

et dis cara ferar et vertice sidera tangam.

Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis

dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis

nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis

65Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens

per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor

aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.

Coniugiumne putas speciosaque nomina culpae

70inponis, Medea, tuae?Quin adspice, quantum

adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen

Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque

constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,

75quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.

Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor,

cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.

Erubuere genae, totoque recanduit ore,

utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque

80parva sub inducta latuit scintilla favilla

crescere et in veteres agitata resurgere vires,

sic iam lenis amor, iam quem languere putares,

ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.

Et casu solito formosior Aesone natus

85illa luce fuit: posses ignoscere amanti.

Spectat et in vultu veluti tum denique viso

lumina fixa tenet nec se mortalia demens

ora videre putat nec se declinat ab illo.

Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit

90hospes et auxilium submissa voce rogavit

promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:

»Quid faciam, video nec ignorantia veri

decipiet, sed amor. Servabere munere nostro:

servatus promissa datoPer sacra triformis

95ille deae, lucoque foret quod numen in illo,

perque patrem soceri cernentem cuncta futuri

eventusque suos et tanta pericula iurat;

creditus accepit cantatas protinus herbas

edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

100Postera depulerat stellas aurora micantes:

conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum

consistuntque iugis; medio rex ipse resedit

agmine purpureus sceptroque insignis eburno.

Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant

105aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae

ardent; utque solent pleni resonare camini,

aut ubi terrena silices fornace soluti

concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,

pectora sic intus clausas volventia flammas

110gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus

obvius it: vertere truces venientis ad ora

terribiles vultus praefixaque cornua ferro

pulvereumque solum pede pulsavere bisulco

fumificisque locum mugitibus inpleverunt.

115Deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes

sentit anhelatos (tantum medicamina possunt)

pendulaque audaci mulcet palearia dextra

suppositosque iugo pondus grave cogit aratri

ducere et insuetum ferro proscindere campum.

120Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent

adiciuntque animos. Galea tum sumit aena

vipereos dentes et aratos spargit in agros.

Semina mollit humus valido praetincta veneno,

et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes;

125utque hominis speciem materna sumit in alvo

perque suos intus numeros conponitur infans

nec nisi maturus communes exit in auras,

sic, ubi visceribus gravidae telluris imago

effecta est hominis, feto consurgit in arvo,

130quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.

Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas

in caput Haemonii iuvenis torquere parantes,

demisere metu vultumque animumque Pelasgi.

Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum,

135utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,

palluit et subito sine sanguine frigida sedit;

neve parum valeant a se data gramina, carmen

auxiliare canit secretasque advocat artes.

Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes

140a se depulsum Martem convertit in ipsos:

terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres

civilique cadunt acie. Gratantur Achivi

victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.

Tu quoque victorem conplecti, barbara, velles;

145sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.

obstitit incepto pudor. At complexa fuisses

Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque

carminibus grates et dis auctoribus horum.

Pervigilem superest herbis sopire draconem,

150qui crista linguisque tribus praesignis et uncis

dentibus horrendus custos erat arboris aureae.

Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci

verbaque ter dixit placidos facientia somnos,

quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,

155somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro

heros Aesonius potitur spolioque superbus

muneris auctorem secum, spolia altera, portans

victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.