Pallas et Arachne. Ov. met. 6, 1–145

Praebuerat dictis Tritonia talibus aures

carminaque Aonidum iustamque probaverat iram.

Tum secum »laudare parum est, laudemur et ipsae

numina nec sperni sine poena nostra sinamus«,

5Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,

quam sibi lanificae non cedere laudibus artis

audierat. Non illa loco nec origine gentis

clara, sed arte fuit; pater huic Colophonius Idmon

Phocaico bibulas tingebat murice lanas;

10occiderat mater, sed et haec de plebe suoque

aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes

quaesierat studio nomen memorabile, quamvis

orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.

Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe

15deseruere sui nymphae vineta Timoli,

deseruere suas nymphae Pactolides undas.

Nec factas solum vestes, spectare iuvabat

tum quoque, cum fierent (tantus decor adfuit arti),

sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,

20seu digitis subigebat opus repetitaque longo

vellera mollibat nebulas aequantia tractu,

sive levi teretem versabat pollice fusum,

seu pingebat acu: scires a Pallade doctam.

Quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra

25»certet« ait »mecum: nihil est, quod victa recusem

Pallas anum simulat falsosque in tempora canos

addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.

Tum sic orsa loqui: »Non omnia grandior aetas,

quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.

30Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur

inter mortales faciendae maxima lanae:

cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis

supplice voce roga: veniam dabit illa roganti

Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit

35vixque manum retinens confessaque vultibus iram

talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:

»Mentis inops longaque venis confecta senecta,

et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas,

siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces.

40Consilii satis est in me mihi, neve monendo

profecisse putes, eadem est sententia nobis.

Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat

Tum dea »venitait formamque removit anilem

Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae

45Mygdonidesque nurus, sola est non territa virgo;

sed tamen erubuit, subitusque invita notavit

ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer

purpureus fieri, cum primum aurora movetur,

et breve post tempus candescere solis ab ortu.

50Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae

in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat

nec monet ulterius nec iam certamina differt.

Haud mora, constituunt diversis partibus ambae

et gracili geminas intendunt stamine telas:

55Tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo,

inseritur medium radiis subtemen acutis,

quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum

percusso paviunt insecti pectine dentes.

Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes

60bracchia docta movent, studio fallente laborem.

Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum

texitur et tenues parvi discriminis umbrae,

qualis ab imbre solet percussis solibus arcus

inficere ingenti longum curvamine caelum,

65in quo diversi niteant cum mille colores,

transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:

usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.

Illic et lentum filis inmittitur aurum

et vetus in tela deducitur argumentum.

70Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce

pingit et antiquam de terrae nomine litem.

Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis

augusta gravitate sedent; sua quemque deorum

inscribit facies: Iovis est regalis imago;

75stare deum pelagi longoque ferire tridente

aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi

exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;

at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,

dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,

80percussamque sua simulat de cuspide terram

edere cum bacis fetum canentis olivae,

mirarique deos: operis Victoria finis.

Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,

quod pretium speret pro tam furialibus ausis,

85quattuor in partes certamina quattuor addit,

clara colore suo, brevibus distincta sigillis.

Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,

nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,

nomina summorum sibi qui tribuere deorum.

90Altera Pygmaeae fatum miserabile matris

pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit

esse gruem populisque suis indicere bellum.

Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam

cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno

95in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi

Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis

ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.

Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;

isque gradus templi, natarum membra suarum,

100amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.

Circuit extremas oleis pacalibus oras

(is modus est) operisque sua facit arbore finem.

Maeonis elusam designat imagine tauri

Europam: verum taurum, freta vera putares;

105ipsa videbatur terras spectare relictas

et comites clamare suas tactumque vereri

adsilientis aquae timidasque reducere plantas.

Fecit et Asterien aquila luctante teneri,

fecit olorinis Ledam recubare sub alis;

110addidit, ut satyri celatus imagine pulchram

Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,

Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,

aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,

Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.

115Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco

virgine in Aeolia posuit, tu visus Enipeus

gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;

et te flava comas frugum mitissima mater

sensit equum, sensit volucrem crinita colubris

120mater equi volucris, sensit delphina Melantho:

Omnibus his faciemque suam faciemque locorum

reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus,

utque modo accipitris pennas, modo terga leonis

gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,

125Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,

ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.

Ultima pars telae, tenui circumdata limbo,

nexilibus flores hederis habet intertextos.

Non illud Pallas, non illud carpere Livor

130possit opus: doluit successu flava virago

et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,

utque Cytoriaco radium de monte tenebat,

ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.

Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit

135guttura; pendentem Pallas miserata levavit

atque ita »vive quidem, pende tamen, inproba« dixit,

»lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,

dicta tuo generi serisque nepotibus esto

Post ea discedens sucis Hecateidos herbae

140sparsit, et extemplo tristi medicamine tactae

defluxere comae, cum quis et naris et aures,

fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:

in latere exiles digiti pro cruribus haerent,

cetera venter habet, de quo tamen illa remittit

145stamen et antiquas exercet aranea telas.