Venus et Mars. Leucothoe. Clytie. Ov. met. 4, 167–270

Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est

dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.

»Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,

170cepit amor Solem: Solis referemus amores.

Primus adulterium Veneris cum Marte putatur

hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.

Indoluit facto Iunonigenaeque marito

furta tori furtique locum monstravit. At illi

175et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat

excidit: extemplo graciles ex aere catenas

retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,

elimat (non illud opus tenuissima vincant

stamina, non summo quae pendet aranea tigno),

180utque leves tactus momentaque parva sequantur,

efficit et lecto circumdata collocat arte.

Ut venere torum coniunx et adulter in unum,

arte viri vinclisque nova ratione paratis

in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.

185Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas,

admisitque deos: illi iacuere ligati

turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat

sic fieri turpis: superi risere, diuque

haec fuit in toto notissima fabula caelo.

190Exigit indicii memorem Cythereia poenam

inque vices illum, tectos qui laesit amores,

laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate,

forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?

Nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris,

195ureris igne novo; quique omnia cernere debes,

Leucothoen spectas et virgine figis in una,

quos mundo debes, oculos. Modo surgis Eoo

temperius caelo, modo serius incidis undis,

spectandique mora brumales porrigis horas,

200deficis interdum, vitiumque in lumina mentis

transit et obscurus mortalia pectora terres.

Nec, tibi quod lunae terris propioris imago

obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.

Diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque

205nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes,

quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat

concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat

tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,

gentis odoriferae quam formosissima partu

210edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,

quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.

Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque

septimus a prisco numeratur origine Belo.

Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:

215ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis

membra ministeriis nutrit reparatque labori.

Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt

noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,

versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter

220bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit

levia versato ducentem stamina fuso.

Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,

resaitarcana est: famulae, discedite neve

eripite arbitrium matri secreta loquendi.“

225Paruerant, thalamoque deus sine teste relicto

ille ego sumdixit,qui longum metior annum,

omnia qui video, per quem videt omnia tellus,

mundi oculus: mihi, crede, places.“ Pavet illa, metuque

et colus et fusus digitis cecidere remissis.

230Ipse timor decuit, nec longius ille moratus

in veram rediit speciem solitumque nitorem;

at virgo quamvis inopino territa visu

victa nitore dei posita vim passa querella est.

Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa

235Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira

vulgat adulterium diffamatumque parenti

indicat; ille ferox inmansuetusque precantem

tendentemque manus ad lumina Solis etille

vim tulit invitaedicentem defodit alta

240crudus humo tumulumque super gravis addit harenae.

Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque

dat tibi, qua possis defossos promere vultus;

nec tu iam poteras enectum pondere terrae

tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas:

245nil illo fertur volucrum moderator equorum

post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.

Ille quidem gelidos radiorum viribus artus

si queat in vivum temptat revocare calorem,

sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,

250nectare odorato sparsit corpusque locumque

multaque praequestustanges tamen aetheradixit.

Protinus inbutum caelesti nectare corpus

delicuit terramque suo madefecit odore,

virgaque per glaebas sensim radicibus actis

255turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

At Clytien, quamvis amor excusare dolorem

indiciumque dolor poterat, non amplius auctor

lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.

Tabuit ex illo dementer amoribus usa

260nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque

sedit humo nuda nudis incompta capillis,

perque novem luces expers undaeque cibique

rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit

nec se movit humo: tantum spectabat euntis

265ora dei vultusque suos flectebat ad illum.

Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris

luridus exsangues pallor convertit in herbas;

est in parte rubor, violaeque simillimus ora

flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur,

270vertitur ad Solem, mutataque servat amorem