Narcissus. Echo. Ov. met. 3, 339–510
Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
340inreprehensa dabat populo responsa petenti;
prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
caerula Liriope, quam quondam flumine curvo
inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis
vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
345infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,
Narcissumque vocat; de quo consultus, an esset
tempora maturae visurus longa senectae,
fatidicus vates »si se non noverit« inquit.
Vana diu visa est vox auguris: exitus illam
350resque probat letique genus novitasque furoris.
Namque ter ad quinos unum Cephisius annum
addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;
sed (fuit in tenera tam dura superbia forma)
355nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti
nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum
360garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
reddere de multis ut verba novissima posset.
Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentes,
illa deam longo prudens sermone tenebat,
365dum fugerent nymphae. Postquam hoc Saturnia sensit
»huius« ait »linguae, qua sum delusa, potestas
parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus«,
reque minas firmat; tamen haec in fine loquendi
ingeminat voces auditaque verba reportat.
370Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
non aliter, quam cum summis circumlita taedis
admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
375O quotiens voluit blandis accedere dictis
et molles adhibere preces! natura repugnat
nec sinit incipiat; sed, quod sinit, illa parata est
exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
Forte puer comitum seductus ab agmine fido
380dixerat »ecquis adest?« et »adest« responderat Echo.
Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes,
voce »veni!« magna clamat: vocat illa vocantem.
Respicit et rursus nullo veniente »quid« inquit
»me fugis?« et totidem, quot dixit, verba recepit.
385Perstat et alternae deceptus imagine vocis
»huc coeamus« ait, nullique libentius umquam
responsura sono »coeamus« rettulit Echo,
et verbis favet ipsa suis egressaque silva
ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
390Ille fugit fugiensque »manus conplexibus aufer!
ante« ait »emoriar, quam sit tibi copia nostri.«
Rettulit illa nihil nisi »sit tibi copia nostri.«
Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
protegit et solis ex illo vivit in antris;
395sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae:
extenuant vigiles corpus miserabile curae,
adducitque cutem macies et in aera sucus
corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:
vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
400inde latet silvis nulloque in monte videtur,
omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles;
inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
405»sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!«
dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
quem neque pastores neque pastae monte capellae
contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
410nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;
gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
silvaque sole locum passura tepescere nullo.
Hic puer et studio venandi lassus et aestu
procubuit faciemque loci fontemque secutus,
415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit,
dumque bibit, visae correptus imagine formae
spem sine corpore amat: corpus putat esse, quod unda est
adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem
haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
420Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
inpubesque genas et eburnea colla decusque
oris et in niveo mixtum candore ruborem,
cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
425Se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!
In mediis quotiens visum captantia collum
bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
430Quid videat, nescit, sed quod videt, uritur illo,
atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
Credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.
Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
435nil habet ista sui; tecum venitque manetque,
tecum discedet, si tu discedere possis.
Non illum Cereris, non illum cura quietis
abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
spectat inexpleto mendacem lumine formam
440perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
»ecquis, io silvae, crudelius« inquit »amavit?
Scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
445qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
Et placet et video; sed quod videoque placetque,
non tamen invenio: tantus tenet error amantem!
Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens
nec via nec montes nec clausis moenia portis:
450exigua prohibemur aqua! Cupit ipse teneri!
Nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
hic totiens ad me resupino nititur ore.
Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
455quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.
Spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro;
cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
460me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis
et, quantum motu formosi suspicor oris,
verba refers aures non pervenientia nostras.
Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago:
uror amore mei, flammas moveoque feroque.
465Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?
quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
O utinam a nostro secedere corpore possem!
Votum in amante novum: vellem quod amamus abesset! –
Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
470longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores:
hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset!
Nunc duo concordes anima moriemur in una.«
Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
475et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
reddita forma lacu est. Quam cum vidisset abire,
»quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem
desere!« clamavit »liceat, quod tangere non est,
adspicere et misero praebere alimenta furori!«
480Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
Pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
non aliter quam poma solent, quae candida parte,
parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
485ducere purpureum nondum matura colorem.
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
igne levi cerae matutinaeque pruinae
sole tepente solent, sic attenuatus amore
490liquitur et tecto paulatim carpitur igni,
et neque iam color est mixto candore rubori,
nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
495indoluit, quotiensque puer miserabilis »eheu«
dixerat, haec resonis iterabat vocibus »eheu«;
cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:
500»heu frustra dilecte puer!« totidemque remisit
verba locus, dictoque vale »vale« inquit et Echo.
Ille caput viridi fessum submisit in herba,
lumina mors clausit domini mirantia formam.
Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
505in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores
naides et sectos fratri posuere capillos,
planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
510inveniunt foliis medium cingentibus albis.