Cadmus. Ov. met. 3, 1–137

Iamque deus posita fallacis imagine tauri

se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,

cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam

imperat et poenam, si non invenerit, addit

5exilium, facto pius et sceleratus eodem.

Orbe pererrato (quis enim deprendere possit

furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis

vitat Agenorides Phoebique oracula supplex

consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.

10»Bos tibi« Phoebus ait »solis occurret in arvis,

nullum passa iugum curvique inmunis aratri.

Hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,

moenia fac condas Boeotiaque illa vocato

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,

15incustoditam lente videt ire iuvencam

nullum servitii signum cervice gerentem.

Subsequitur pressoque legit vestigia passu,

auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:

20bos stetit et tollens speciosam cornibus altis

ad caelum frontem mugitibus inpulit auras

atque ita respiciens comites sua terga sequentis

procubuit teneraque latus submisit in herba.

Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae

25figit et ignotos montes agrosque salutat.

Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros

et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat nulla violata securi,

et specus in medio, virgis ac vimine densus,

30efficiens humilem lapidum conpagibus arcum,

uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro

Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;

igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,

tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.

35Quem postquam Tyria lucum de gente profecti

infausto tetigere gradu, demissaque in undas

urna dedit sonitum, longo caput extulit antro

caeruleus serpens horrendaque sibila misit.

Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit

40corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.

Ille volubilibus squamosos nexibus orbes

torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus

ac media plus parte leves erectus in auras

despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,

45si totum spectes, geminas qui separat arctos.

Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant

sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,

occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,

hos necat adfiatu funesti tabe veneni.

50Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

quae mora sit sociis, miratur Agenore natus

vestigatque viros. Tegumen derepta leoni

pellis erat, telum splendenti lancea ferro

et iaculum teloque animus praestantior omni.

55Ut nemus intravit letataque corpora vidit

victoremque supra spatiosi corporis hostem

tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,

»aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,

aut comes« inquit »eroDixit dextraque molarem

60sustulit et magnum magno conamine misit.

Illius inpulsu cum turribus ardua celsis

moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit

loricaeque modo squamis defensus et atrae

duritia pellis validos cute reppulit ictus.

65At non duritia iaculum quoque vicit eadem:

quod medio lentae spinae curvamine fixum

constitit et totum descendit in ilia ferrum.

Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit

vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,

70idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,

vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.

Tum vero, postquam solitas accessit ad iras

causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,

spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,

75terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit

ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem

cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,

impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis

80fertur et obstantes proturbat pectore silvas.

Cedit Agenorides paulum spolioque leonis

sustinet incursus instantiaque ora retardat

cuspide praetenta; furit ille et inania duro

vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.

85Iamque venenifero sanguis manare palato

coeperat et virides adspergine tinxerat herbas:

sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu

laesaque colla dabat retro plagamque sedere

cedendo arcebat nec longius ire sinebat,

90donec Agenorides coniectum in guttura ferrum

usque sequens pressit, dum retro quercus eunti

obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.

Pondere serpentis curvata est arbor et ima

parte flagellari gemuit sua robora caudae.

95Dum spatium victor victi considerat hostis,

vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum.

Unde, sed audita est: »Quid, Agenore nate, peremptum

serpentem spectas? et tu spectabere serpens

Ille diu pavidus pariter cum mente colorem

100perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant,

ecce viri fautrix superas delapsa per auras

Pallas adest motaeque iubet supponere terrae

vipereos dentes, populi incrementa futuri.

Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,

105spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.

Inde (fide maius) glaebae coepere moveri,

primaque de sulcis acies apparuit hastae,

tegmina mox capitum picto nutantia cono,

mox umeri pectusque onerataque bracchia telis

110exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.

Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris,

surgere signa solent primumque ostendere vultus,

cetera paulatim, placidoque educta tenore

tota patent imoque pedes in margine ponunt.

115Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:

»ne cape« de populo, quem terra creaverat, unus

exclamat »nec te civilibus insere bellis

Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum

comminus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse.

120Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo

vivit et exspirat modo quas acceperat auras,

exemploque pari furit omnis turba, suoque

Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.

Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus

125sanguineam tepido plangebat pectore matrem,

quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.

Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma

fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.

Hos operis comites habuit Sidonius hospes,

130cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.

Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri

exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque

contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,

tot natos natasque et pignora cara nepotes,

135hos quoque iam iuvenes, sed scilicet ultima semper

exspectanda dies homini est, dicique beatus

ante obitum nemo supremaque funera debet.