Phaeton. Ov. met. 2, 1–400

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,

clara micante auro flammasque imitante pyropo,

cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,

argenti bifores radiabant lumine valvae.

5Materiam superabat opus: nam Mulciber illic

aequora caelarat medias cingentia terras

terrarumque orbem caelumque, quod inminet orbi.

Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum

Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem

10Aegaeona suis inmania terga lacertis

Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,

pars in mole sedens virides siccare capillos,

pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,

non diversa tamen, qualem decet esse sororum.

15Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.

Haec super inposita est caeli fulgentis imago

signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

Quo simul adclivi Clymeneia limite proles

20venit et intravit dubitati tecta parentis,

protinus ad patrios sua fert vestigia vultus

consistitque procul; neque enim propiora ferebat

lumina: purpurea velatus veste sedebat

in solio Phoebus claris lucente smaragdis.

25A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

Verque novum stabat cinctum florente corona,

stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis

30et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

Inde loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

»quae« que »viae tibi causa? quid hac« ait »arce petisti,

progenies, Phaethon, haud infitianda parenti

35Ille refert: »o lux inmensi publica mundi,

Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,

nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

pignora da, genitor, per quae tua vera propago

credar, et hunc animis errorem detrahe nostris

40Dixerat, at genitor circum caput omne micantes

deposuit radios propiusque accedere iussit

amplexuque dato »nec tu meus esse negari

dignus es, et Clymene veros« ait »edidit ortus,

quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

45me tribuente feras. Promissis testis adesto

dis iuranda palus, oculis incognita nostris

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos

inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

Paenituit iurasse patrem, qui terque quaterque

50concutiens inlustre caput »temeraria« dixit

»vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret

non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

Dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!

Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis

55munera conveniant nec tam puerilibus annis.

Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.

Plus etiam, quam quod superis contingere possit,

nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,

non tamen ignifero quisquam consistere in axe

60me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,

qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

Ardua prima via est et qua vix mane recentes

enituntur equi; medio est altissima caelo,

65unde mare et terras ipsi mihi saepe videre

fit timor et pavida trepidat formidine pectus;

ultima prona via est et eget moderamine certo:

tunc etiam quae me subiectis excipit undis,

ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

70Adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum

sideraque alta trahit celerique volumine torquet.

Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit

impetus, et rapido contrarius evehor orbi.

Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis

75obvius ire polis, ne te citus auferat axis?

Forsitan et lucos illic urbesque deorum

concipias animo delubraque ditia donis

esse? per insidias iter est formasque ferarum;

utque viam teneas nulloque errore traharis,

80per tamen adversi gradieris cornua tauri

Haemoniosque arcus violentique ora Leonis

saevaque circuitu curvantem bracchia longo

scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.

Nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,

85quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres

incaluere animi, cervixque repugnat habenis.

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.

90Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,

pignora certa petis: do pignora certa timendo

et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus

ecce meos; utinamque oculos in pectora posses

inserere et patrias intus deprendere curas!

95Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus

eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.

Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.

100Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?

ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas),

quodcumque optaris, sed tu sapientius opta

Finierat monitus, dictis tamen ille repugnat

propositumque premit flagratque cupidine currus.

105Ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos

deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.

Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae

curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;

per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

110clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu

purpureas Aurora fores et plena rosarum

atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

115Lucifer et caeli statione novissimus exit.

Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit

cornuaque extremae velut evanescere lunae,

iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

Iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,

120ambrosiae suco saturos, praesepibus altis

quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.

Tum pater ora sui sacro medicamine nati

contigit et rapidae fecit patientia flammae

inposuitque comae radios, praesagaque luctus

125pectore sollicito repetens suspiria dixit:

»Si potes his saltem monitis parere parentis,

parce, puer, stimulis et fortius utere loris.

Sponte sua properant: labor est inhibere volentes.

Nec tibi directos placeat via quinque per arcus;

130sectus in obliquum est lato curvamine limes,

zonarumque trium contentus fine polumque

effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton:

hac sit iter, manifesta rotae vestigia cernes;

Utque ferant aequos et caelum et terra calores,

135nec preme nec summum molire per aethera currum.

Altius egressus caelestia tecta cremabis,

inferius terras: medio tutissimus ibis.

Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram:

140inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,

quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto.

Dum loquor, Hesperio positas in litore metas

umida nox tetigit; non est mora libera nobis:

poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.

145Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus

est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,

dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas

dumque male optatos nondum premis inscius axes.

Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris

150Occupat ille levem iuvenali corpore currum

statque super manibusque leves contingere habenas

gaudet et invito grates agit inde parenti.

Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,

Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras

155flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.

Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis

reppulit, et facta est inmensi copia caeli,

corripuere viam pedibusque per aera motis

obstantes scindunt nebulas pennisque levati

160praetereunt ortos isdem de partibus Euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent

Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;

utque labant curvae iusto sine pondere naves

perque mare instabiles nimia levitate feruntur,

165sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus

succutiturque alte similisque est currus inani.

Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt

quadriiugi spatium nec, quo prius, ordine currunt.

Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas,

170nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.

Tum primum radiis gelidi caluere Triones

et vetito frustra temptarunt aequore tingi,

quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,

frigore pigra prius nec formidabilis ulli,

175incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.

Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,

quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras

infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,

180palluit et subito genua intremuere timore,

suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,

et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,

iam cognosse genus piget et valuisse rogando,

iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta

185praecipiti pinus borea, cui victa remisit

frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

Quid faciat? multum caeli post terga relictum,

ante oculos plus est. Animo metitur utrumque;

et modo, quos illi fatum contingere non est,

190prospicit occasus, interdum respicit ortus:

quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit

nec retinere valet nec nomina novit equorum.

Sparsa quoque in vario passim miracula caelo

vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

195Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus

scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis

porrigit in spatium signorum membra duorum;

hunc puer ut nigri madidum sudore veneni

vulnera curvata minitantem cuspide vidit,

200mentis inops gelida formidine lora remisit.

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,

exspatiantur equi nulloque inhibente per auras

ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,

hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

205incursant stellis rapiuntque per avia currum

et modo summa petunt, modo per declive viasque

praecipites spatio terrae propiore feruntur,

inferiusque suis fraternos currere Luna

admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

210Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus

fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.

Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,

materiamque suo praebet seges arida damno.

Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,

215cumque suis totas populis incendia gentes

in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent,

ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete

et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide

virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus.

220Ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna

Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys

et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque

Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.

Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet

225Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus

aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem

adspicit accensum nec tantos sustinet aestus

ferventesque auras velut e fornace profunda

230ore trahit currusque suos candescere sentit;

et neque iam cineres eiectatamque favillam

ferre potest calidoque involvitur undique fumo,

quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus

nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

235Sanguine tum credunt in corpora summa vocato

Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.

Tum facta est Libye raptis umoribus aestu

arida, tum nymphae passis fontesque lacusque

deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen,

240Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.

Nec sortita loco distantes flumina ripas

tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis

Peneosque senex Teuthranteusque Caicus

et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho

245arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,

quique recurvatis ludit Maeandrus in undis,

Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes

Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister.

250Aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,

quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,

et quae Maeonias celebrabant carmine ripas

flumineae volucres, medio caluere Caystro.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem

255occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem

pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat

Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,

cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

260Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis

lumen et infernum terret cum coniuge regem;

et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae,

quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,

exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

265Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

tollere consuetas audent delphines in auras;

corpora phocarum summo resupina profundo

exanimata natant; ipsum quoque Nerea fama est

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

270Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu

exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,

inter aquas pelagi contractosque undique fontes,

qui se condiderant in opacae viscera matris,

275sustulit oppressos collo tenus arida vultus

opposuitque manum fronti magnoque tremore

omnia concutiens paulum subsedit et infra,

quam solet esse, fuit siccaque ita voce locuta est:

»Si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,

280summe deum? liceat periturae viribus ignis

igne perire tuo clademque auctore levare.

Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo«

(presserat ora vapor), »tostos en adspice crines

inque oculis tantum, tantum super ora favillae!

285Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem

officiique refers, quod adunci vulnera aratri

rastrorumque fero totoque exerceor anno,

quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges,

humano generi, vobis quoque tura ministro?

290Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,

quid meruit frater? cur illi tradita sorte

aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?

Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,

at caeli miserere tui! Circumspice utrumque;

295fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis,

atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat

vixque suis umeris candentem sustinet axem.

Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,

300siquid adhuc superest, et rerum consule summae

Dixerat haec Tellus (neque enim tolerare vaporem

ulterius potuit nec dicere plura) suumque

rettulit os in se propioraque manibus antra.

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,

305qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato

interitura gravi, summam petit arduus arcem,

unde solet nubes latis inducere terris,

unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;

sed neque quas posset terris inducere nubes

310tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:

intonat et dextra libratum fulmen ab aure

misit in aurigam pariterque animaque rotisque

expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.

Consternantur equi et saltu in contraria facto

315colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.

Illic frena iacent, illic temone revulsus

axis, in hac radii fractarum parte rotarum,

sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaethon rutilos flamma populante capillos

320volvitur in praeceps longoque per aera tractu

fertur, ut interdum de caelo stella sereno

etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

Quem procul a patria diverso maximus orbe

excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.

325Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

hic · situs · est · phaethon · currus · auriga · paterni

quem · si · non · tenuit · magnis · tamen · excidit · ausis

Nam pater obductos luctu miserabilis aegro

330condiderat vultus: et, si modo credimus, unum

isse diem sine sole ferunt: incendia lumen

praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.

At Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt

in tantis dicenda malis, lugubris et amens

335et laniata sinus totum percensuit orbem

exanimesque artus primo, mox ossa requirens

repperit ossa tamen peregrina condita ripa;

incubuitque loco nomenque in marmore lectum

perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

340Nec minus Heliades lugent et inania morti

munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis

non auditurum miseras Phaethonta querellas

nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.

Luna quater iunctis inplerat cornibus orbem:

345illae more suo (nam morem fecerat usus)

plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum

maxima, cum vellet terra procumbere, questa est

deriguisse pedes; ad quam conata venire

candida Lampetie subita radice retenta est;

350tertia cum crinem manibus laniare pararet,

avellit frondes; haec stipite crura teneri,

illa dolet fieri longos sua bracchia ramos;

dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex

perque gradus uterum pectusque umerosque manusque

355ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.

Quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,

huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?

Non satis est: truncis avellere corpora temptat

et teneros manibus ramos abrumpit; at inde

360sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.

»Parce, precor, materquaecumque est saucia, clamat,

»parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.

iamque vale« – cortex in verba novissima venit.

Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt

365de ramis electra novis, quae lucidus amnis

excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,

qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,

mente tamen, Phaethon, propior fuit; ille relicto

370(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)

imperio ripas virides amnemque querellis

Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,

cum vox est tenuata viro canaeque capillos

dissimulant plumae collumque a pectore longe

375porrigitur digitosque ligat iunctura rubentes,

penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.

Fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique

credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;

stagna petit patulosque lacus ignemque perosus

380quae colat elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers

ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,

esse solet, lucemque odit seque ipse diemque

datque animum in luctus et luctibus adicit iram

385officiumque negat mundo. »Satis« inquit »ab aevi

sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque

actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.

Quilibet alter agat portantes lumina currus!

Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

390ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,

orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Tum sciet ignipedum vires expertus equorum

non meruisse necem, qui non bene rexerit illos

Talia dicentem circumstant omnia Solem

395numina, neve velit tenebras inducere rebus,

supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes

excusat precibusque minas regaliter addit.

Conligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit

400(saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.