Quattuor aetates. Gigantes. Ov. met. 1, 89–162

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,

90sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo

aere legebantur, nec supplex turba timebat

iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,

95montibus in liquidas pinus descenderat undas,

nullaque mortales praeter sua litora norant.

Nondum praecipites cingebant oppida fossae;

non tuba directi, non aeris cornua flexi,

non galeae, non ensis erat: sine militis usu

100mollia securae peragebant otia gentes.

ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis

saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,

contentique cibis nullo cogente creatis

arbuteos fetus montanaque fraga legebant

105cornaque et in duris haerentia mora rubetis

et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.

Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris

mulcebant zephyri natos sine semine flores;

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,

110nec renovatus ager gravidis canebat aristis;

flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,

flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso

sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,

115auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris

perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos

et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

Tum primum siccis aer fervoribus ustus

120canduit, et ventis glacies adstricta pependit;

Tum primum subiere domos: domus antra fuerunt

et densi frutices et vinctae cortice virgae;

Semina tum primum longis Cerealia sulcis

obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

125Tertia post illam successit aenea proles,

saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,

non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.

Protinus inrupit venae peioris in aevum

omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

130In quorum subiere locum fraudesque dolique

insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

Vela dabat ventis nec adhuc bene noverat illos

navita, quaeque diu steterant in montibus altis,

fluctibus ignotis insultavere carinae,

135communemque prius ceu lumina solis et auras

cautus humum longo signavit limite mensor.

Nec tantum segetes alimentaque debita dives

poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,

quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,

140effodiuntur opes, inritamenta malorum.

Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque,

sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

145non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est.

Inminet exitio vir coniugis, illa mariti;

lurida terribiles miscent aconita novercae;

filius ante diem patrios inquirit in annos.

Victa iacet pietas, et virgo caede madentis,

150ultima caelestum terras Astraea reliquit.

Neve foret terris securior arduus aether,

adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas

altaque congestos struxisse ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum

155fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae.

Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,

perfusam multo natorum sanguine Terram

inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem

et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,

160in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago

contemptrix superum saevaeque avidissima caedis

et violenta fuit: scires e sanguine natos.