Io. Argus. Syrinx. Ov. met. 1, 568–746
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
570effusus Pindo spumosis volvitur undis
deiectuque gravi tenues agitantia fumos
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat;
haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
575amnis; in his residens facto de cautibus antro,
undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
nescia, gratentur consolenturne parentem,
populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
580Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
in mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest imoque reconditus antro
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
585luget ut amissam; nescit, vitane fruatur
an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
flumine et »o virgo Iove digna tuoque beatum
590nescio quem factura toro, pete« dixerat »umbras
altorum nemorum« (et nemorum monstraverat umbras)
»dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
595nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me!« fugiebat enim. Iam pascua Lernae
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
cum deus inducta latas caligine terras
600occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
Interea medios Iuno despexit in agros,
et noctis faciem nebulas fecisse volucres
sub nitido mirata die, non fluminis illas
esse, nec umenti sensit tellure remitti;
605atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Quem postquam caelo non repperit, »aut ego fallor
aut ego laedor« ait delapsaque ab aethere summo
constitit in terris nebulasque recedere iussit.
610Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam
(bos quoque formosa est): speciem Saturnia vaccae,
quamquam invita, probat nec non. et cuius et unde
quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
615Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele suos addicere amores,
non dare suspectum est: pudor est qui suadeat illinc,
hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore,
620sed leve si munus sociae generisque torique
vacca negaretur, poterat non vacca videri.
Paelice donata non protinus exuit omnem
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
625Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
inde suis vicibus capiebant bina quietem,
cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:
ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
630Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
claudit et indigno circumdat vincula collo.
frondibus arboreis et amara pascitur herba
proque toro terrae non semper gramen habenti
incubat infelix limosaque flumina potat.
635Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
et conata queri mugitus edidit ore
pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
640Inachidas ripas, novaque ut conspexit in unda
cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
et patitur tangi seque admirantibus offert.
645Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
oret opem nomenque suum casusque loquatur;
littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650corporis indicium mutati triste peregit.
»Me miserum!« exclamat pater Inachus inque gementis
cornibus et niveae pendens cervice iuvencae
»me miserum!« ingeminat, »tune es quaesita per omnes
nata mihi terras? tu non inventa reperta
655luctus eras levior. Retices nec mutua nostris
dicta refers, alto tantum suspiria ducis
pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
660De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores,
sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
aeternum nostros luctus extendit in aevum.«
Talia maerentem stellatus submovet Argus
665ereptamque patri diversa in pascua natam
abstrahit; ipse procul montis sublime cacumen
occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
ferre potest natumque vocat, quem lucida partu
670Pleias enixa est, letoque det imperat Argum.
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti
somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.
Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
desilit in terras. Illic tegumenque removit
675et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:
hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,
dum venit, adductas et structis cantat avenis.
Voce nova captus custos Iunonius »at tu,
quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo«,
680Argus ait, »neque enim pecori fecundior ullo
herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.«
Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
detinuit sermone diem iunctisque canendo
vincere harundinibus servantia lumina temptat.
685Ille tamen pugnat molles evincere somnos
et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
parte tamen vigilat; quaerit quoque (namque reperta
fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
Tum deus »Arcadiae gelidis in montibus« inquit
690»inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
naias una fuit, nymphae Syringa vocabant.
Non semel et satyros eluserat illa sequentes
et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
695virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae
falleret et posset credi Latonia, si non
corneus huic arcus, si non foret aureus illi;
sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo
Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
700talia verba refert« – restabat verba referre
et precibus spretis fugisse per avia nympham,
donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
venerit: hic illam cursum inpedientibus undis,
ut se mutarent liquidas orasse sorores,
705Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,
corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,
dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
effecisse sonum tenuem similemque querenti.
Arte nova vocisque deum dulcedine captum
710»hoc mihi conloquium tecum« dixisse »manebit«,
atque ita disparibus calamis conpagine cerae
inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
succubuisse oculos adopertaque lumina somno;
715supprimit extemplo vocem firmatque soporem
languida permulcens medicata lumina virga.
Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,
qua collo est confine caput, saxoque cruentum
deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
720Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,
exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
Protinus exarsit nec tempora distulit irae
725horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
condidit et profugam per totum terruit orbem.
Ultimus inmenso restabas, Nile, labori;
Quem simulac tetigit, positisque in margine ripae
730procubuit genibus resupinoque ardua collo,
quos potuit solos, tollens ad sidera vultus
et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
cum Iove visa queri finemque orare malorum.
Coniugis ille suae conplexus colla lacertis,
735finiat ut poenas tandem, rogat »in« que »futurum
pone metus« inquit, »numquam tibi causa doloris
haec erit« et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores
fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,
740cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,
ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
de bove nil superest formae nisi candor in illa.
Officioque pedum nymphe contenta duorum
745erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
mugiat, et timide verba intermissa retemptat.