Pythagoras. Ov. met. 15, 60–478
60Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una
et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
sponte erat isque licet caeli regione remotus;
mente deos adiit et, quae natura negabat
visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
65cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
in medium discenda dabat coetusque silentum
dictaque mirantum magni primordia mundi
et rerum causas et, quid natura, docebat,
quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
70Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
et quodcumque latet; primusque animalia mensis
arguit inponi, primus quoque talibus ora
docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
75»Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos
pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
mollirique queant; nec vobis lacteus umor
80eripitur, nec mella thymi redolentia flore:
prodiga divitias alimentaque mitia tellus
suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;
85at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
Armeniae tigres iracundique leones
cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum scelus est in viscera viscera condi
congestoque avidum pinguescere corpore corpus
90alteriusque animantem animantis vivere leto!
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
nec, nisi perdideris alium, placare voracis
95et male morati poteris ieiunia ventris?
At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
fortunata fuit nec polluit ora cruore.
Tunc et aves tutae movere per aera pennas,
100et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,
nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum
105corporeasque dapes avidam demersit in alvum,
fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
(idque satis fuerat) nostrumque petentia letum
corpora missa neci salva pietate fatemur:
110sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
Longius inde nefas abiit, et prima putatur
hostia sus meruisse mori, quia semina pando
eruerit rostro spemque interceperit anni.
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras
115dicitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!
Quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos
natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
mollia quae nobis vestras velamina lanas
praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
120Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
innocuum, simplex, natum tolerare labores?
Inmemor est demum nec frugum munere dignus,
qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
ruricolam mactare suum, qui trita labore
125illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,
tot dederat messes, percussit colla securi.
Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
inscripsere deos sceleri numenque supernum
caede laboriferi credunt gaudere iuvenci.
130Victima labe carens et praestantissima forma
(nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
sistitur ante aras auditque ignara precantem
inponique suae videt inter cornua fronti,
quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros
135inficit in liquida praevisos forsitan unda.
Protinus ereptas viventi pectore fibras
inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis.
Unde (fames homini vetitorum tanta ciborum est?)
audetis vesci, genus o mortale? Quod, oro,
140ne facite, et monitis animos advertite nostris!
Cumque boum dabitis caesorum membra palato,
mandere vos vestros scite et sentite colonos.
Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
145aethera et augustae reserabo oracula mentis.
Magna nec ingeniis investigata priorum
quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
astra, iuvat terris et inerti sede relicta
nube vehi validique umeris insistere Atlantis
150palantesque homines passim et rationis egentes
despectare procul trepidosque obitumque timentes
sic exhortari seriemque evolvere fati.
O genus attonitum gelidae formidine mortis,
quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
155materiem vatum, falsique pericula mundi?
Corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
Morte carent animae semperque priore relicta
sede novis domibus vivunt habitantque receptae.
160Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae.
Cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.
165Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc
huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
spiritus eque feris humana in corpora transit
inque feras noster nec tempore deperit ullo,
utque novis facilis signatur cera figuris
170nec manet ut fuerat nec formas servat easdem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem
esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
175exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
180non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen
nec levis hora potest, sed ut unda inpellitur unda
urgeturque eadem veniente urgetque priorem,
tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
185fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.
Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;
nec color est idem caelo, cum lassa quiete
cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit
190clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,
candidus in summo est, melior natura quod illic
195aetheris est terraeque procul contagia fugit.
Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
esse potest umquam semperque hodierna sequente,
si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.
Quid? non in species succedere quattuor annum
200adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
Nam tener et lactens puerique simillimus aevo
vere novo est: tunc herba recens et roboris expers
turget et insolida est et spe delectat agrestes.
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus
205ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
Transit in aestatem post ver robustior annus
fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
Excipit autumnus, posito fervore iuventae
210maturus mitisque inter iuvenemque senemque
temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
215corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve,
cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
spesque hominum primae, matris habitavimus alvo.
Artifices natura manus admovit et angi
corpora visceribus distentae condita matris
220noluit eque domo vacuas emisit in auras.
Editus in lucem iacuit sine viribus infans;
mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
paulatimque tremens et nondum poplite firmo
constitit adiutis aliquo conamine nervis.
225Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae
transit et emeritis medii quoque temporis annis
labitur occiduae per iter declive senectae.
Subruit haec aevi demoliturque prioris
robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes
230illos, qui fuerant solidorum mole tororum
Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
235omnia destruitis vitiataque dentibus aevi
paulatim lenta consumitis omnia morte.
Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
quasque vices peragant, (animos adhibete) docebo.
Quattuor aeternus genitalia corpora mundus
240continet; ex illis duo sunt onerosa suoque
pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,
et totidem gravitate carent nulloque premente
alta petunt, aer atque aere purior ignis.
Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt
245ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus
in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
in superos aer tenuissimus emicat ignes.
Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo:
250ignis enim densum spissatus in aera transit,
hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
ex aliis alias reparat natura figuras:
nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
255sed variat faciemque novat, nascique vocatur
incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,
haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
260crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
esse fretum, vidi factas ex aequore terras;
et procul a pelago conchae iacuere marinae,
265et vetus inventa est in montibus ancora summis;
quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
eque paludosa siccis humus aret harenis,
quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
270Hic fontes natura novos emisit, at illic
clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis
flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
exsistit procul hinc alioque renascitur ore;
275Sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus
redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
et Mysum capitisque sui ripaeque prioris
paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
280nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,
fundit Anigros aquas, postquam, nisi vatibus omnis
eripienda fides, illic lavere bimembres
vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
285Quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?
Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.
Leucada continuam veteres habuere coloni:
290nunc freta circueunt. Zancle quoque iuncta fuisse
dicitur Italiae, donec confinia pontus
abstulit et media tellurem reppulit unda.
Si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,
invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae
295inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
Est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis
arduus arboribus, quondam planissima campi
area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)
vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
300exspirare aliqua cupiens luctataque frustra
liberiore frui caelo, cum carcere rima
nulla foret toto nec pervia flatibus esset,
extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris
tendere vesicam solet aut derepta bicorni
305terga capro; tumor ille loci permansit et alti
collis habet speciem longoque induruit aevo.
Plurima cum subeant audita et cognita nobis,
pauca super referam. Quid? non et lympha figuras
datque capitque novas? Medio tua, corniger Ammon,
310unda die gelida est, ortuque obituque calescit.
Admotis Athamanas aquis accendere lignum
narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
315Crathis et huic Sybaris nostris conterminus oris
electro similes faciunt auroque capillos.
Quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,
verum animos etiam valeant mutare liquores.
Cui non audita est obscenae Salmacis undae
320Aethiopesque lacus? Quos siquis faucibus hausit,
aut furit aut patitur mirum gravitate soporem.
Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,
vina fugit gaudetque meris abstemius undis,
seu vis est in aqua calido contraria vino,
325sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
eripuit furiis, purgamina mentis in illas
misit aquas odiumque meri permansit in undis.
Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
330quem quicumque parum moderato gutture traxit,
haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
Est locus Arcadiae (Pheneon dixere priores)
ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.
335Sic alias aliasque lacus et flumina vires
concipiunt. Tempusque fuit, quo navit in undis,
nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argo
undarum sparsas Symplegadas elisarum,
quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
340Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne
ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
Nam sive est animal tellus et vivit habetque
spiramenta locis flammam exhalantia multis,
spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
345has finire potest, illas aperire cavernas;
sive leves imis venti cohibentur in antris
saxaque cum saxis et habentem semina flammae
materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
antra relinquentur sedatis frigida ventis;
350sive bitumineae rapiunt incendia vires,
luteave exiguis ardescunt sulphura fumis:
nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
non dabit absumptis per longum viribus aevum
naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
355non feret illa famem desertaque deseret ignis.
Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,
qui soleant levibus velari corpora plumis,
Cum Tritoniacam noviens subiere paludem;
haud equidem credo: sparsae quoque membra venenis
360exercere artes Scythides memorantur easdem.
Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,
nonne vides, quaecumque mora fluidoque calore
corpora tabescunt, in parva animalia verti?
I quoque, delectos mactatos obrue tauros
365(cognita res usu): de putri viscere passim
florilegae nascuntur apes, quae more parentum
rura colunt operique favent in spemque laborant;
pressus humo bellator equus crabronis origo est;
concava litoreo si demas bracchia cancro,
370cetera supponas terrae, de parte sepulta
scorpius exibit caudaque minabitur unca;
quaeque solent canis frondes intexere filis
agrestes tineae (res observata colonis)
ferali mutant cum papilione figuram.
375Semina limus habet virides generantia ranas,
et generat truncas pedibus, mox apta natando
crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,
posterior superat partes mensura priores.
Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,
380sed male viva caro est: lambendo mater in artus
fingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit.
Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetus
melliferarum apium sine membris corpora nasci
et serosque pedes serasque adsumere pennas?
385Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,
armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
et genus omne avium mediis e partibus ovi,
ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,
390mutari credant humanas angue medullas.
Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt;
una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:
Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
395Haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,
ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae
unguibus et puro nidum sibi construit ore.
Quo simul ac casias et nardi lenis aristas
quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
400se super inponit finitque in odoribus aevum.
Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,
corpore de patrio parvum phoenica renasci.
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
ponderibus nidi ramos levat arboris altae
405fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum
perque leves auras Hyperionis urbe potitus
ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
alternare vices et, quae modo femina tergo
410passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit,
415vertitur in lapides et congelat aere tacto.
Sic et curalium quo primum contigit auras
tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.
Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis
420in species translata novas: sic tempora verti
cernimus atque illas adsumere robora gentes,
concidere has; sic magna fuit censuque virisque
perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
425et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
Clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,
nec non et Cecropis nec non Amphionis arces:
vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae;
Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
430Quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?
Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
haec igitur formam crescendo mutat et olim
435inmensi caput orbis erit. Sic dicere vates
faticinasque ferunt sortes quantumque recordor,
dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret,
Priamides Helenus flenti dubioque salutis:
„Nate dea, si nota satis praesagia nostrae
440mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
externum patrio contingat amicius arvum.
Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,
445quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
Hanc alii proceres per saecula longa potentem,
sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur
aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.“
450Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
mente memor refero cognataque moenia laetor
crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
455inmutat formas tellusque et quidquid in illa est;
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
verum etiam volucres animae sumus inque ferinas
possumus ire domos pecudumque in pectora condi,
corpora, quae possunt animas habuisse parentum
460aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori
inpius humano, vituli qui guttura ferro
465rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,
aut qui vagitus similes puerilibus haedum
edentem iugulare potest aut alite vesci,
cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis
ad plenum facinus? Quo transitus inde paratur?
470Bos aret aut mortem senioribus inputet annis,
horriferum contra borean ovis arma ministret,
ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
tollite, nec volucrem viscata fallite virga
475nec formidatis cervos includite pennis
nec celate cibis uncos fallacibus hamos.
Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
ora vacent epulis alimentaque mitia carpant.«