Pygmalion. Ov. met. 10, 243–297

Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis

viderat, offensus vitiis, quae plurima menti

245femineae natura dedit, sine coniuge caelebs

vivebat thalamique diu consorte carebat.

Interea niveum mira feliciter arte

sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci

nulla potest, operisque sui concepit amorem.

250Virginis est verae facies, quam vivere credas,

et, si non obstet reverentia, velle moveri:

ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit

pectore Pygmalion simulati corporis ignes.

Saepe manus operi temptantes admovet, an sit

255corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur.

Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque

et credit tactis digitos insidere membris

et metuit, pressos veniat ne livor in artus,

et modo blanditias adhibet, modo grata puellis

260munera fert illi conchas teretesque lapillos

et parvas volucres et flores mille colorum

liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas

Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,

dat digitis gemmas, dat longa monilia collo;

265aure leves bacae, redimicula pectore pendent:

cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.

Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis

appellatque tori sociam adclinataque colla

mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

270Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro

venerat, et pandis inductae cornibus aurum

conciderant ictae nivea cervice iuvencae,

turaque fumabant, cum munere functus ad aras

constitit et timide,si, di, dare cuncta potestis,

275sit coniunx, opto“, non aususeburnea virgo

dicere Pygmalionsimilis meadixiteburnae.“

Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,

vota quid illa velint et, amici numinis omen,

flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.

280Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae

incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;

admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:

temptatum mollescit ebur positoque rigore

subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole

285cera remollescit tractataque pollice multas

flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.

Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,

rursus amans rursusque manu sua vota retractat.

Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.

290Tum vero Paphius plenissima concipit heros

verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem

ore suo non falsa premit dataque oscula virgo

sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen

attollens pariter cum caelo vidit amantem.

295Coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis

cornibus in plenum noviens lunaribus orbem

illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.