18 Leander Heroni Ov. epist. her. 18
Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
Si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
Si mihi di faciles, si sunt in amore secundi,
Invitis oculis haec mea verba leges.
5Sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
Currere me nota nec patiuntur aqua?
Ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
Turbida perque cavas vix adeunda rates.
Unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
10Redditur, e portu navita movit iter;
Adscensurus eram, nisi quod, cum vincula prorae
Solveret, in speculis omnis Abydos erat.
Non poteram celare meos, velut ante, parentes,
Quemque tegi volumus, non latuisset amor.
15Protinus haec scribens, »felix, i, littera!« dixi,
»Iam tibi formosam porriget illa manum.
Forsitan admotis etiam tangere labellis,
Rumpere dum niveo vincula dente volet.«
Talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,
20Cetera cum charta dextra locuta mea est.
At quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
Meque per adsuetas sedula ferret aquas!
Aptior illa quidem placido dare verbera ponto;
Est tamen et sensus apta ministra mei.
25Septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
Sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
His ego si vidi mulcentem pectora somnum
Noctibus, insani sit mora longa freti!
Rupe sedens aliqua specto tua litora tristis
30Et, quo non possum corpore, mente feror.
Lumina quin etiam summa vigilantia turre
Aut videt aut acies nostra videre putat.
Ter mihi deposita est in sicca vestis harena;
Ter grave temptavi carpere nudus iter –
35Obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor,
Mersit et adversis ora natantis aquis.
At tu, de rapidis inmansuetissime ventis,
Quid mecum certa proelia mente geris?
In me, si nescis, Borea, non aequora, saevis!
40Quid faceres, esset ni tibi notus amor?
Tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam
Ignibus Actaeis incaluisse negas?
Gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
Aerios aditus, quo paterere modo?
45Parce, precor, facilemque move moderatius auram –
Imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
Quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas –
50Icarium quamvis hinc prope litus abest!
Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
Tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
Mente agito furti tempora prima mei.
55Nox erat incipiens – namque est meminisse voluptas –
Cum foribus patriis egrediebar amans.
Nec mora, deposito pariter cum veste timore
Iactabam liquido bracchia lenta mari.
Luna fere tremulum praebebat lumen eunti
60Ut comes in nostras officiosa vias.
Hanc ego suspiciens, »faveas, dea candida,« dixi,
»Et subeant animo Latmia saxa tuo!
Non sinit Endymion te pectoris esse severi.
Flecte, precor, vultus ad mea furta tuos!
65Tu dea mortalem caelo delapsa petebas;
Vera loqui liceat! – quam sequor ipsa dea est.
Neu referam mores caelesti pectore dignos,
Forma nisi in veras non cadit illa deas.
A Veneris facie non est prior ulla tuaque;
70Neve meis credas vocibus, ipsa vide!
Quantum, cum fulges radiis argentea puris,
Concedunt flammis sidera cuncta tuis,
Tanto formosis formosior omnibus illa est.
Si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.«
75Haec ego, vel certe non his diversa, locutus
Per mihi cedentes sponte ferebar aquas.
Unda repercussae radiabat imagine lunae,
Et nitor in tacita nocte diurnus erat;
Nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures
80Praeter dimotae corpore murmur aquae.
Alcyones solae, memores Ceycis amati,
Nescio quid visae sunt mihi dulce queri.
Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
Fortiter in summas erigor altus aquas.
85Ut procul aspexi lumen, »meus ignis in illo est:
Illa meum,« dixi, »litora lumen habent!«
Et subito lassis vires rediere lacertis,
Visaque, quam fuerat, mollior unda mihi.
Frigora ne possim gelidi sentire profundi,
90Qui calet in cupido pectore, praestat amor.
Quo magis accedo propioraque litora fiunt,
Quoque minus restat, plus libet ire mihi.
Cum vero possum cerni quoque, protinus addis
Spectatrix animos, ut valeamque facis.
95Nunc etiam nando dominae placuisse laboro,
Atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
Te tua vix prohibet nutrix descendere in altum –
Hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam.
Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,
100Ne fieret prima pes tuus udus aqua.
Excipis amplexu feliciaque oscula iungis –
Oscula, di magni, trans mare digna peti! –
Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,
Et madidam siccas aequoris imbre comam.
105Cetera nox et nos et turris conscia novit,
Quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
Non magis illius numerari gaudia noctis
Hellespontiaci quam maris alga potest;
Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
110Hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
Praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
Oscula congerimus properata sine ordine raptim
Et querimur parvas noctibus esse moras.
115Atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
Frigida deserta litora turre peto.
Digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor
Respiciens dominam, dum licet, usque meam.
Siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,
120Cum redeo, videor naufragus esse mihi.
Hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
A te cum redeo, clivus inertis aquae.
Invitus repeto patriam – quis credere possit?
Invitus certe nunc moror urbe mea.
125Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis,
Unaque mens, tellus non habet una duos?
Vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos;
Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
Cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?
130Cur mihi, causa levis, ventus obesse potest?
Iam nostros curvi norunt delphines amores,
Ignotum nec me piscibus esse reor.
Iam patet attritus solitarum limes aquarum,
Non aliter multa quam via pressa rota.
135Quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
At nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
Fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent,
Vixque manet portu tuta carina suo;
Hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
140Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
Utque mihi parcat, nomine crimen habet.
Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
Aurea lanigero vellere vexit ovis;
145Nec tamen officium pecoris navisve requiro,
Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
Idem navigium, navita, vector ero!
Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;
150Publica non curat sidera noster amor.
Andromedan alius spectet claramque Coronam,
Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
At mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
Indicium dubiae non placet esse viae.
155Est aliud lumen, multo mihi certius istis,
Non errat tenebris quo duce noster amor;
Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
Quaque viam fecit Thessala pinus, eam,
Et iuvenem possim superare Palaemona nando
160Morsaque quem subito reddidit herba deum.
Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,
Vixque per inmensas fessa trahuntur aquas.
His ego cum dixi: »pretium non vile laboris,
Iam dominae vobis colla tenenda dabo,«
165Protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
Ut celer Eleo carcere missus equus.
Ipse meos igitur servo, quibus uror, amores
Teque, magis caelo digna puella, sequor.
Digna quidem caelo es – sed adhuc tellure morare,
170Aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
Hic es, et exigue misero contingis amanti,
Cumque mea fiunt turbida mente freta.
Quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
Num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?
175An malim, dubito, toto procul orbe remotus
Cum domina longe spem quoque habere meam.
Quo propius nunc es, flamma propiore calesco,
Et res non semper, spes mihi semper adest.
Paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango;
180Saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi »paene« movet!
Velle quid est aliud fugientia prendere poma
Spemque suo refugi fluminis ore sequi?
Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo,
Et me felicem nulla videbit hiemps,
185Cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
In ventis et aqua spes mea semper erit?
Aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
Aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me
190In freta non cautus tum quoque mittet amor;
Neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
Pignora polliciti non tibi tarda dabo.
Sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor,
Ire per invitas experiemur aquas;
195Aut mihi continget felix audacia salvo,
Aut mors solliciti finis amoris erit!
Optabo tamen ut partis expellar in illas,
Et teneant portus naufraga membra tuos;
Flebis enim tactuque meum dignabere corpus
200Et »mortis,« dices, »huic ego causa fui!«
Scilicet interitus offenderis omine nostri,
Litteraque invisa est hac mea parte tibi.
Desino – parce queri! sed uti mare finiat iram,
Accedant, quaeso, fac tua vota meis.
205Pace brevi nobis opus est, dum transferor isto;
Cum tua contigero litora, perstet hiemps!
Istic est aptum nostrae navale carinae,
Et melius nulla stat mea puppis aqua.
Illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est!
210Tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero,
Nec faciam surdis convicia fluctibus ulla,
Triste nataturo nec querar esse fretum.
Me pariter venti teneant tenerique lacerti,
Per causas istic inpediarque duas!
215Cum patietur hiemps, remis ego corporis utar;
Lumen in adspectu tu modo semper habe!
Interea pro me pernoctet epistula tecum,
Quam precor ut minima prosequar ipse mora!