15Sappho Phaoni Ov. epist. her. 15

Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,

Protinus est oculis cognita nostra tuis

An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,

Hoc breve nescires unde movetur opus?

5Forsitan et quare mea sint alterna requiras

Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.

Flendus amor meus estelegiae flebile carmen;

Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.

Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris

10Fertilis accensis messibus ardet ager.

Arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;

Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.

Nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,

Proveniunt; vacuae carmina mentis opus!

15Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,

Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.

Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;

Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,

Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;

20Inprobe, multarum quod fuit, unus habes.

Est in te facies, sunt apti lusibus anni

O facies oculis insidiosa meis!

Sume fidem et pharetramfies manifestus Apollo;

Accedant capiti cornuaBacchus eris!

25Et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit,

Nec norat lyricos illa vel illa modos;

At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;

Iam canitur toto nomen in orbe meum.

Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,

30Laudis habet, quamvis grandius ille sonet.

Si mihi difficilis formam natura negavit,

Ingenio formae damna repende meo.

Sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes,

Est mihi; mensuram nominis ipsa fero.

35Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo

Andromede, patriae fusca colore suae.

Et variis albae iunguntur saepe columbae,

Et niger a viridi turtur amatur ave.

Si, nisi quae facie poterit te digna videri,

40Nulla futura tua est, nulla futura tua est.

At mea cum legerem, sat iam formosa videbar;

Unam iurabas usque decere loqui.

Cantabam, meminimeminerunt omnia amantes

Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.

45Haec quoque laudabas, omnique a parte placebam

Sed tum praecipue, cum fit amoris opus.

Tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat,

Crebraque mobilitas aptaque verba ioco,

Et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,

50Plurimus in lasso corpore languor erat.

Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.

Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.

O vos erronem tellure remittite vestra,

Nisiades matres Nisiadesque nurus,

55Nec vos decipiant blandae mendacia linguae!

Quae dicit vobis, dixerat ante mihi.

Tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos

Nam tua sumvati consule, diva, tuae!

An gravis inceptum peragit fortuna tenorem

60Et manet in cursu semper acerba suo?

Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis

Ante diem lacrimas ossa bibere meas.

Arsit iners frater meretricis captus amore

Mixtaque cum turpi damna pudore tulit;

65Factus inops agili peragit freta caerula remo,

Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.

Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;

Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.

Et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,

70Accumulat curas filia parva meas.

Ultima tu nostris accedis causa querelis.

Non agitur vento nostra carina suo.

Ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,

Nec premit articulos lucida gemma meos;

75Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,

Non Arabum noster dona capillus habet.

Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?

Ille mei cultus unicus auctor abes.

Molle meum levibusque cor est violabile telis,

80Et semper causa est, cur ego semper amem

Sive ita nascenti legem dixere Sorores

Nec data sunt vitae fila severa meae,

Sive abeunt studia in mores, artisque magistra

Ingenium nobis molle Thalia facit.

85Quid mirum, si me primae lanuginis aetas

Abstulit, atque anni quos vir amare potest?

Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam

Et faceres, sed te prima rapina tenet!

Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,

90Iussus erit somnos continuare Phaon;

Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno,

Sed videt et Marti posse placere suo.

O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,

O decus atque aevi gloria magna tui,

95Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros!

Non ut ames oro, verum ut amere sinas.

Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis;

Adspice, quam sit in hoc multa litura loco!

Si tam certus eras hinc ire, modestius isses,

100Et modo dixisses »Lesbi puella, vale

Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;

Denique non timui, quod dolitura fui.

Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,

Admoneat quod te, pignus, amantis, habes.

105Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem

Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.

Per tibiqui numquam longe discedat!amorem,

Perque novem iuro, numina nostra, deas,

Cum mihi nescio quis »fugiunt tua gaudia« dixit,

110Nec me flere diu, nec potuisse loqui!

Et lacrimae deerant oculis et verba palato,

Adstrictum gelido frigore pectus erat.

Postquam se dolor invenit, nec pectora plangi

Nec puduit scissis exululare comis,

115Non aliter, quam si nati pia mater adempti

Portet ad exstructos corpus inane rogos.

Gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus

Frater, et ante oculos itque reditque meos,

Utque pudenda mei videatur causa doloris,

120»Quid dolet haec? certe filia vivitait.

Non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat

Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.

Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt

Somnia formoso candidiora die.

125Illic te invenio, quamvis regionibus absis;

Sed non longa satis gaudia somnus habet

Saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,

Saepe tuae videor supposuisse meos;

Oscula cognosco, quae tu committere lingua

130Aptaque consueras accipere, apta dare.

Blandior interdum verisque simillima verba

Eloquor, et vigilant sensibus ora meis.

Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,

Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.

135At cum se Titan ostendit et omnia secum,

Tam cito me somnos destituisse queror;

Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint

Conscia deliciis illa fuere meis.

Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo

140Attigit, in collo crine iacente feror.

Antra vident oculi scabro pendentia tofo,

Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant;

Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis

Praebuit et multa texit opaca coma

145Sed non invenio dominum silvaeque meumque.

Vile solum locus est; dos erat ille loci.

Cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;

De nostro curvum pondere gramen erat.

Incubui tetigique locum, qua parte fuisti;

150Grata prius lacrimas conbibit herba meas.

Quin etiam rami positis lugere videntur

Frondibus, et nullae dulce queruntur aves;

Sola virum non ulta pie maestissima mater

Concinit Ismarium Daulias ales Ityn.

155Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores

Hactenus; ut media cetera nocte silent.

Est nitidus vitroque magis perlucidus omni

Fons sacerhunc multi numen habere putant

Quem supra ramos expandit aquatica lotos,

160Una nemus; tenero caespite terra viret.

Hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,

Constitit ante oculos Naias una meos.

Constitit et dixit: »quoniam non ignibus aequis

Ureris, Ambracia est terra petenda tibi.

165Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor

Actiacum populi Leucadiumque vocant.

Hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore

Misit, et inlaeso corpore pressit aquas.

Nec mora, versus amor fugit lentissima mersi

170Pectora, Deucalion igne levatus erat.

Hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam

Leucada nec saxo desiluisse time

Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo,

Nec lacrimas oculi continuere mei.

175Ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;

Sit procul insano victus amore timor!

Quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subito

Et mea non magnum corpora pondus habe!

Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti,

180Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae!

Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,

Et sub ea versus unus et alter erunt:

Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:

Convenit illa mihi, convenit illa tibi.

185Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,

Cum profugum possis ipse referre pedem?

Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;

Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.

An potes, o scopulis undaque ferocior omni,

190Si moriar, titulum mortis habere meae?

Ah quanto melius iungi mea pectora tecum

Quam poterant saxis praecipitanda dari!

Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,

Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.

195Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat,

Ingeniumque meis substitit omne malis.

Non mihi respondent veteres in carmina vires;

Plectra dolore iacent muta, dolore lyra.

Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,

200Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,

Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,

Desinite ad citharas turba venire mea!

Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,

Me miseram, dixi quam modo paene »meus

205Efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit.

Ingenio vires ille dat, ille rapit.

Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur?

An riget, et Zephyri verba caduca ferunt?

Qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;

210Hoc te, si saperes, lente, decebat opus.

Sive redis, puppique tuae votiva parantur

Munera, quid laceras pectora nostra mora?

Solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.

Aura dabit cursum; tu modo solve ratem!

215Ipse gubernabit residens in puppe Cupido;

Ipse dabit tenera vela legetque manu.

Sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho

Non tamen invenies, cur ego digna fugi

Hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,

220Ut mihi Leucadiae fata petantur aquae!