12Medea Iasoni Ov. epist. her. 12

aExul, inops, contempta novo Medea marito

bDicit: an a regnis tempora nulla vacant?

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,

Ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.

Tunc quae dispensant mortalia fila sorores

Debuerant fusos evoluisse meos.

5Tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo

Produxi vitam tempore, poena fuit.

Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis

Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?

Cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,

10Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?

Cur mihi plus aequo flavi placuere capilli

Et decor et linguae gratia ficta tuae?

Aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas

Venerat audacis attuleratque viros,

15Isset anhelatos non praemedicatus in ignes

Inmemor Aesonides oraque adusta boum;

Semina iecisset totidem quot semina et hostes,

Ut caderet cultu cultor ab ipse suo!

Quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,

20Dempta forent capiti quam mala multa meo!

Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.

Hac fruar; haec de te gaudia sola feram.

Iussus inexpertam Colchos advertere puppim

Intrasti patriae regna beata meae.

25Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;

Quam pater est illi, tam mihi dives erat.

Hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa

Omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.

Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,

30Et premitis pictos, corpora Graia, toros.

Tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;

Illa fuit mentis prima ruina meae.

Et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,

Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.

35Et formosus eras, et me mea fata trahebant;

Abstulerant oculi lumina nostra tui.

Perfide, sensistiquis enim bene celat amorem?

Eminet indicio prodita flamma suo.

Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum

40Insolito premeres vomere colla boum.

Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,

Quorum terribilis spiritus ignis erat;

Aere pedes solidi praetentaque naribus aera,

Nigra per adflatus haec quoque facta suos.

45Semina praeterea populos genitura iuberis

Spargere devota lata per arva manu,

Qui peterent natis secum tua corpora telis;

Illa est agricolae messis iniqua suo.

Lumina custodis succumbere nescia somno,

50Ultimus est aliqua decipere arte labor.

Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,

Mensaque purpureos deserit alta toros.

Quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae

Et socer et magni nata Creontis erat!

55Tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,

Et dixit tenui murmure lingua: »vale

Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,

Acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;

Ante oculos taurique meos segetesque nefandae,

60Ante meos oculos pervigil anguis erat.

Hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.

Mane erat, et thalamo cara recepta soror

Disiectamque comas adversaque in ora iacentem

Invenit, et lacrimis omnia plena meis.

65Orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:

Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.

Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;

Vix illuc radiis solis adire licet.

Sunt in eofuerant certedelubra Dianae;

70Aurea barbarica stat dea facta manu.

Noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.

Orsus es infido sic prior ore loqui:

»Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis

Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.

75Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;

Sed tibi servatus gloria maior ero.

Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,

Per genus, et numen cuncta videntis avi,

Per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae,

80Et si forte aliquos gens habet ista deos

O virgo, miserere mei, miserere meorum;

Effice me meritis tempus in omne tuum!

Quodsi forte virum non dedignare Pelasgum

Sed mihi tam faciles unde meosque deos?

85Spiritus ante meus tenues vanescet in auras

Quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo!

Conscia sit Iuno sacris praefecta maritis,

Et dea marmorea cuius in aede sumus

Haec animumet quota pars haec sunt!movere puellae

90Simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.

Vidi etiam lacrimassua pars et fraudis in illis.

Sic cito sum verbis capta puella tuis.

Iungis aenipedes inadusto corpore tauros

Et solidam iusso vomere findis humum.

95Arva venenatis pro semine dentibus inples,

Nascitur et gladios scutaque miles habens.

Ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,

Cum vidi subitos arma tenere viros,

Donec terrigenae, facinus mirabile, fratres

100Inter se strictas conseruere manus.

Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens

Sibilat et torto pectore verrit humum!

Dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,

Quique maris gemini distinet Isthmos aquas?

105Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,

Nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,

Flammea subduxi medicato lumina somno,

Et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.

Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;

110Munus, in exilio quod licet esse, tuli!

Virginitas facta est peregrini praeda latronis;

Optima cum cara matre relicta soror.

At non te fugiens sine me, germane, reliqui!

Deficit hoc uno littera nostra loco.

115Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.

Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.

Nec tamen extimuiquid enim post illa timerem?

Credere me pelago, femina iamque nocens.

Numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,

120Tu fraudis poenas, credulitatis ego!

Compressos utinam Symplegades elisissent,

Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;

Aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos

Debuit ingratis Scylla nocere viris;

125Quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,

Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!

Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;

Ponitur ad patrios aurea lana deos.

Quid referam Peliae natas pietate nocentes

130Caesaque virginea membra paterna manu?

Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,

Pro quo sum totiens esse coacta nocens.

Ausus eso, iusto desunt sua verba dolori!

Ausus es »Aesoniadicere, »cede domo

135Iussa domo cessi natis comitata duobus

Et, qui me sequitur semper, amore tui.

Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures

Venit, et accenso lampades igne micant,

Tibiaque effundit socialia carmina vobis,

140At mihi funerea flebiliora tuba,

Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;

Sed tamen in toto pectore frigus erat.

Turba ruunt et »Hymenclamant, »Hymenaeefrequenter

Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.

145Diversi flebant servi lacrimasque tegebant

Quis vellet tanti nuntius esse mali?

Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;

Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,

Cum minor e pueris (casu studione videndi

150Constitit ad geminae limina prima foris)

»Huc modo, mater, adi! pompam paterinquit, »Iason

Ducit et adiunctos aureus urget equos

Protinus abscissa planxi mea pectora veste,

Tuta nec a digitis ora fuere meis.

155Ire animus mediae suadebat in agmina turbae

Sertaque conpositis demere rapta comis;

Vix me continui, quin dilaniata capillos

Clamarem »meus estiniceremque manus.

Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!

160Inferias umbrae fratris habete mei;

Deseror amissis regno patriaque domoque

Coniuge, qui nobis omnia solus erat!

Serpentis igitur potui taurosque furentes;

Unum non potui perdomuisse virum,

165Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,

Non valeo flammas effugere ipsa meas.

Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;

Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.

Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,

170Et tener a misero pectore somnus abest.

Quae me non possum, potui sopire draconem;

Utilior cuivis quam mihi cura mea est.

Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,

Et nostri fructus illa laboris habet.

175Forsitan et, stultae dum te iactare maritae

Quaeris et iniustis auribus apta loqui,

In faciem moresque meos nova crimina fingas.

Rideat et vitiis laeta sit illa meis!

Rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro

180Flebit et ardores vincet adusta meos!

Dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni,

Hostis Medeae nullus inultus erit!

Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt,

Nunc animis audi verba minora meis!

185Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti,

Nec moror ante tuos procubuisse pedes.

Si tibi sum vilis, communis respice natos;

Saeviet in partus dira noverca meos.

Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,

190Et quotiens video, lumina nostra madent.

Per superos oro, per avitae lumina flammae,

Per meritum et natos, pignora nostra, duos

Redde torum, pro quo tot res insana reliqui;

Adde fidem dictis auxiliumque refer!

195Non ego te inploro contra taurosque virosque,

Utque tua serpens victa quiescat ope;

Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,

Cum quo sum pariter facta parente parens.

Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo,

200Qui tibi laturo vellus arandus erat.

Aureus ille aries villo spectabilis alto

Dos mea, quam, dicam si tibi »redde!,« neges.

Dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuventus!

I nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes!

205Quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis,

Hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.

Quos equidem actutumsed quid praedicere poenam

Attinet? ingentis parturit ira minas.

Quo feret ira, sequar! facti fortasse pigebit

210Et piget infido consuluisse viro.

Viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat!

Nescio quid certe mens mea maius agit!