257–310 Ov. ars 3

Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt:

Est illis sua dos, forma sine arte potens;

Cum mare compositum est, securus navita cessat:

260Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.

Rara tamen mendo facies caret: occule mendas,

Quaque potes vitium corporis abde tui.

Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:

Inque tuo iaceas quantulacumque toro;

265Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,

Iniecta lateant fac tibi veste pedes.

Quae nimium gracilis, pleno velamina filo

Sumat, et ex umeris laxus amictus eat.

Pallida purpureis spargat sua corpora virgis,

270Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.

Pes malus in nivea semper celetur aluta:

Arida nec vinclis crura resolve suis.

Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:

Angustum circa fascia pectus eat.

275Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,

Cui digiti pingues et scaber unguis erit.

Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,

Et semper spatio distet ab ore viri.

Si niger aut ingens aut non erit ordine natus

280Dens tibi, ridendo maxima damna feres.

Quis credat? discunt etiam ridere puellae,

Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.

Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,

Et summos dentes ima labella tegant.

285Nec sua perpetuo contendant ilia risu,

Sed leve nescio quid femineumque sonent.

Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:

Risu concussa est altera, flere putes.

Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,

290Ut rudit a scabra turpis asella mola.

Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,

Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.

Quid, cum legitima fraudatur littera voce,

Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?

295In vitio decor est: quaerunt male reddere verba;

Discunt posse minus, quam potuere, loqui.

Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:

Discite femineo corpora ferre gradu.

Est et in incessu pars non temnenda decoris:

300Allicit ignotos ille fugatque viros.

Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras

Accipit, expensos fertque superba pedes:

Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti

Ambulat, ingentes varica fertque gradus.

305Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter

Motus, concesso mollior alter erit.

Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti

Nuda sit, a laeva conspicienda manu.

Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,

310Oscula ferre umero, qua patet usque, libet.