18 Ov. am. 2, 18, 19

Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen

Primaque iuratis induis arma viris,

Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,

Et tener ausuros grandia frangit Amor.

5Saepe meae »tandem« dixi »discede« puellae

In gremio sedit protinus illa meo.

Saepe »pudetdixilacrimis vix illa retentis

»Me miseram! iam te« dixit »amare pudet

Inplicuitque suos circum mea colla lacertos

10Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.

Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,

Resque domi gestas et mea bella cano.

Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra

Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram.

15Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos

Sceptraque privata tam cito sumpta manu.

Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,

Deque cothurnato vate triumphat Amor.

Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris

20Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis!

Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi,

Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,

Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason

Hippolytique parens Hippolytusque legant,

25Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem

Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.

Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus

Scriptaque diversis rettulit ille locis!

Candida Penelope signum cognovit Ulixis;

30Legit ab Hippolyto scripta noverca suo.

Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,

Quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.

Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit;

Det votam Phoebo Lesbis amata lyram.

35Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti

Aureus in medio Marte tacetur Amor.

Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,

Et comes extincto Laodamia viro.

Si bene te novi, non bella libentius istis

40Dicis, et a vestris in mea castra venis.