1 Ov. am. 2, 1

Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,

Ille ego nequitiae Naso poeta meae.

Hoc quoque iussit Amorprocul hinc, procul este, severae!

Non estis teneris apta theatra modis.

5Me legat in sponsi facie non frigida virgo,

Et rudis ignoto tactus amore puer;

Atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu

Agnoscat flammae conscia signa suae,

Miratusque diu »quo« dicat »ab indice doctus

10Conposuit casus iste poeta meos

Ausus eram, memini, caelestia dicere bella

Centimanumque Gyenet satis oris erat

Cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo

Ardua devexum Pelion Ossa tulit.

15In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,

Quod bene pro caelo mitteret ille suo

Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi;

Excidit ingenio Iuppiter ipse meo.

Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;

20Clausa tuo maius ianua fulmen habet.

Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;

Mollierunt duras lenia verba fores.

Carmina sanguineae deducunt cornua lunae,

Et revocant niveos solis euntis equos;

25Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues,

Inque suos fontes versa recurrit aqua.

Carminibus cessere fores, insertaque posti,

Quamvis robur erat, carmine victa sera est.

Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?

30Quid pro me Atrides alter et alter agent,

Quique tot errando, quot bello, perdidit annos,

Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?

At facie tenerae laudata saepe puellae,

Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.

35Magna datur merces! heroum clara valete

Nomina; non apta est gratia vestra mihi!

Ad mea formosos vultus adhibete, puellae,

Carmina, purpureus quae mihi dictat Amor!