9 Ov. Pont. 2, 9

Regia progenies, cui nobilitatis origo

nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,

fama loquax vestras si iam pervenit ad auris,

me tibi finitimi parte iacere soli,

5supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,

quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.

me fortuna tibide qua quod non queror,querar hoc est

tradidit, hoc uno non inimica mihi.

excipe naufragium non duro litore nostrum,

10ne fuerit terra tutior unda tua.

regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,

convenit et tanto, quantus es ipse, viro.

fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,

esse potest animo vix tamen aequa tuo.

15 conspicitur numquam meliore potentia causa,

quam quotiens vanas non sinit esse preces,

hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est

a superis ortae nobilitatis opus.

hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, generis . . auctor] opus hoc tibi suadet erato

20et prior Eumolpo suadet Erichthonius.

hoc tecum commune deo est,deos (deis vel dei): deo est Riese quod uterque rogati

supplicibus vestris ferre soletis opem.

numquidnamquid erit, quare solito dignemur honore

numina, si demas velle iuvare deos?

25Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,

victima pro templo cur cadat icta Iovis?

si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,

irrita Neptuno cur ego tura feram?

vana laborantis si fallat vota coloni,

30accipiat gravidae cur suis exta Ceres?

nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,

musta sub adducto si pede nulla fluent.

Caesar ut imperii moderetur frena precamur,

tam bene quod patriae consulit ille suae.

35utilitas igitur magnos hominesque deosque

efficit, auxiliis quoque favente suis.

tu quoque fac prosis intraprofugus intra tua castra iacenti,

o Coty, progenies digna parente tuo.

conveniens homini est hominem servare voluptas,

40et melius nulla quaeritur arte favor.

quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis

munifici mores improbat Alcinoi?

non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae,genitorve (gentisque) caphereus (caphareus)

quive repertorem torruit arte sua:

45sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,

tam numquam, facta pace, cruoris amans,

adde quod ingenuas didicisse fideliter artes

emollit mores nec sinit esse feros,

nec regum quisquam magis est instructus ab illis,

50mitibus aut studiis tempora plura dedit.

carmina testantur, quae, si tua nomina demas,

Threicium iuvenem composuisse negem;

neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,

Bistonis ingenio terra superba tuo est.

55utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma

sumere et hostili tingere caede manum,

atque ut es excusso iaculum torquere lacerto

collaque velocis flectere doctus equi,

tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,

60 atque suis numerishumeris corr. Heinsius forte quievit opus,

ne tua marcescant per inertis otia somnos,

lucida Plena tendis in astra via.

haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:

eiusdem sacri cultor uterque sumus.

65 ad vatem vates orantia brachia tendo,

terra sit exiliis ut tua fida meis.

non ego caede nocens in Ponti litora veni,

mixtave sunt nostra dira venena manu:

nec mea subiecta convicta est gemma tabella

70 mendacem linis imposuisse notam.

nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:

est tamen his gravior noxa fatenda mihi.

neve roges, quae sit, stultam conscripsimusquae (quam) scripsimus Artem;

innocuas nobis haec vetat esse manus.

75 ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,

ut lateatpateat corr. σ sola culpa sub Arte mea.

quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,

qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,

hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,

80inviso possim tutus ut esse loco.