49 Mart. 1, 49

Vir Celtiberis non tacende gentibus

nostraeque laus Hispaniae,

videbis altam, Liciniane, Bilbilin,

equis et armis nobilem,

senemque Caium nivibus, et fractis sacrum 5

Vadaveronem montibus,

et delicati dulce Boterdi nemus,

Pomona quod felix amat.

Tepidi natabis lene Congedi vadum

mollesque Nympharum lacus,10

quibus remissum corpus adstringes brevi

Salone, qui ferrum gelat.

Praestabit illic ipsa figendas prope

Voberca prandenti feras.

Aestus serenos aureo franges Tago 15

obscurus umbris arborum;

avidam rigens Derceita placabit sitim

et Nutha, quae vincit nives.

At cum December canus et bruma impotens

Aquilone rauco mugiet,20

aprica repetes Tarraconis litora

tuamque Laletaniam.

Ibi inligatas mollibus dammas plagis

mactabis et vernas apros

leporemque forti callidum rumpes equo,25

cervos relinques vilico.

Vicina in ipsum silva descendet focum

infante cinctum sordido.

Vocabitur venator et veniet tibi

conviva clamatus prope.30

Lunata nusquam pellis et nusquam toga

olidaeque vestes murice;

procul horridus Liburnus et querulus cliens,

imperia viduarum procul;

non rumpet altum pallidus somnum reus,35

sed mane totum dormies.

Mereatur alius grande et insanum sophos:

miserere tu felicium

Veroque fruere non superbus gaudio,

dum Sura laudatur tuus.40

Non inpudenter vita quod relicum est petit,

cum fama quod satis est habet.