19 Liv. 4, 19

1erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. is cum ad impetum Tolumni, 2quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset,hicine estinquit 3ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse dii volunt, legatorum manibus dabo.“ 4calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit. 5adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia, caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes perfudit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. 6dictator legionibus fugatis instat et ad castra conpulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem. inter proelium 7et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. 8Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde hostes in vallum egressus dextra principali cum triariis repente invadit. quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.