9 Liv. 3, 9
1sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentilius Harsa tribunus plebis eo anno fuit. 2is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae civitati invehebatur. nomine enim tantum minus invidiosum, 3re ipsa prope atrocius quam regium esse; 4quippe duos pro uno dominos acceptos immoderata, infinita potestate, qui, soluti atque effrenati ipsi, omnis metus legum omniaque supplicia verterent in plebem. 5quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis: quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum; non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros. 6qua promulgata lege cum timerent patres, ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, 7relictum minarum atque terroris sit: insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. 8si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati dii tribunum dedissent, non potuisse sisti. mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in conluuione omnium rerum ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. 9quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis iudicibus, quorum in aliquem saevitum sit? 10non illum consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam intolerandamque facere, quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala. neque illum se deprecari, quo minus pergat, ut coeperit; „vos“ inquit Fabius, 11„ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum comparatam esse: tribunos plebis vos creatos, non hostes patribus. 12nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi. non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite cum collega, ut rem integram in adventum consulum differat. ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno consulibus crudeli superboque nobis bello institere.“ 13agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata consules extemplo arcessiti.