61 Liv. 3, 61
1consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare: sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent. 2non Appio duce rem geri, sed consule Valerio ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. ostenderent prioribus proeliis per duces, non per milites stetisse, ne vincerent; 3turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes et domi quam foris servitutem magis timuisse. 4unam Verginiam fuisse, cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis; at, si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore; 5nolle ominari, quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis admonebat, ut, ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent 6ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse, quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus inminutam virtutem populi Romani esse. 7haec ubi inter signa peditum dicta dedit, advolat deinde ad equites: „agite, iuvenes,“ inquit, „praestate virtute peditem, ut honore atque ordine praestatis. 8primo concursu pedes movit hostem, pulsum vos inmissis equis exigite e campo. non sustinebunt impetum et nunc cunctantur magis quam resistunt.“ 9concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent. 10peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur. huius pugnae fama, 11perlata non in urbem modo, sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit. 12iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae; 13parvaque certamina in summam totius profecerant spei. nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare rogitantes, quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli? 14quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?