28 Liv. 38, 28

1dum haec in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt; 2princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. 3substructionem super Aequimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt. 4Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit. 5ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. 6metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. obsides inde imperatos pro viribus inopes populi * * vicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt. 7insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt. 8quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint malum, 9an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibusmiserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumquedesistere ab incepto voluerunt. 10oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. 11apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.