46 Liv. 37, 46

1dum haec ad Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, 2M'. Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus. 3praelata ad eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea caelata multa magnique ponderis; 4tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis. captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et triginta duxit. 5Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu effugisset, ad ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. 6milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit. 7huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna ad Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, 8ceteros paventis intra vallum compulsos aegre castra defendisse et ad modum fugientium magnis itineribus ad agrum pacatum reductos. 9haec ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. 10Aurunculeius praeter ad senatum introduxit. iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet, quae ad eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praeter triumviros crearet ad eos colonos deducendos. 11creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo.