21 Liv. 33, 21
1eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta annos regnasset. 2huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat. iis simul prudenter, simul magnifice utendo: effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno. 3victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit. 4summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis – 5quattuor superstites habuit –, mitis ac munificus amicis fuit; regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam stirpem possessio eius descenderit. 6cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum. 7M. Helvius eam provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse, 8cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum motus consurrectura. 9his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter civis et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres, ut comitiis praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset, is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.