33 Liv. 2, 33
1agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum liceret. 2ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi tres collegas sibi creaverunt; in his Sicinium fuisse constat, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit: 3sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierant. 4his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae mansit; alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur. 5inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna vi adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuvenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. 6cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus inminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit. 7is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium retudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis caedeque facta ignem temere arreptum inminentibus muro aedificiis iniecit. 8clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem venerant. 9ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius, ut, nisi foedus cum Latinis in columna aenea insculptum monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset. 10eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. 11huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.