43 Liv. 23, 43

1ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque. 2indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam. 3exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab iis summoturum hostis. 4quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum. 5cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit; 6eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt, quam quae a legatis sociorum audierat. 7nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset: explorato cum firmisque praesidiis, tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta provisaque fuerant. 8tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare, quae apud hostes fierent. 9ex his Hanno cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. 10Hannibalis virtutem fortunamque extollit, populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem. 11quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. 12si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit. 13ipsorum quam Hannibalis magis interesse capta an tradita Nola poteretur: potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. 14nolle ominari, quae captae urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum.