20 Liv. 22, 20

1Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem navis omnis, 2quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. 3neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant. 4itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, 5atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt. 6inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. 7nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est, 8biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, 9ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. 10inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt. 11sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi, amplius fuere centum viginti. 12igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.