59 PHYLLIS Hyg. fab. 59

1Demophoon Thesei filius in Thraciam ad Phyllidem in hospitium dicitur venisse et ab ea esse amatus; qui cum in patriam vellet redire, fidem ei dedit se ad eam rediturum.

2Qui die constituta cum non venisset, illa eo die dicitur novies ad litus cucurrisse, quod ex ea Ἐννέα Ὁδοὶ Graece appellatur. Phyllis autem ob desiderium Demophoontis spiritum emisit.

3Cui parentes cum sepulchrum constituissent, arbores ibi sunt natae quae certo tempore Phyllidis mortem lugent, quo folia arescunt et diffluunt; cuius ex nomine folia Graece φύλλα sunt appellata.